Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)

esset, procedcre possit. Et quia varié partes inter ipsas facte expense dinoscuntur hactenus Stephano et Ladislao Chiaky in studiis externis in regnis occupatis et versantibus dicto Stephano Chiaky ante realem divisionem isthac matrimonium etiam contrahere, de iis omnibus expensis inter ipsosmet ami­cabiliter et fraterne sese transigere componereque velle asseru­erunt. Servitoribus etiam communibus ipsa etiam equitas ratione exposcente ut ante bonorum mobilium divisionem omnia debita et sallaria ex communibus proventibus bonorum exsolventur, partos inter ipsas est conventum. Bona et iura portionesque possessionarie ubivis in bonis Chiakianis servi­toribus pro eorundem meritis inscripte et impignorate ante hanc divisionem realem maneant ille quidem inscriptiones omnes suo in vigore ita tamen, ut ea fratribus ipsis Stephano et Ladislao Chiaky redimere liceat communibus sumptibus redemtaque communi pecunia inter semetipsos in duas rectas et coequales partes sorté posita dividant et sequestrent eo, quod bona eiusmodi ín inscriptione collocata inter ipsos fra­tres manerent essentque indivisa. Si autem altér dominorum Chíakianorum eiusmodi bona servitoribus obligata redimere voluerit, id ipsum tempestive alteri fratri significet, quo com­muni pecunia bona talia redimantur. Quod si vero altér fra­trum post tempestinam permonitionem redimere communi pecunia eiusmodi bona noluerit, tunc fráter admonens ea qui­dem proprio suo ere redimere et possidere tamdiu possit, donec altér fráter de dimidietate eius pecunie qua bona im­pignorata eliberabit fratrem redimentem plenarie contentave­rit. Accepta vero dimidietatis pecunie satisfactione fráter redi­mens, dimidietatem integram bonorum redemptorum ipsi fratri per sortem divisionariam remittere erit obligatus. Portio autem possessionaria in possessione Berchie in comitatu Colosiensi nobili Stephano Simandj pro recompen­satione multiplicium meritorum ipsis fratribus Chiakianis per complures annos prestitorum per ipsas omnes partes in et pro certa pecunie summa ínscripta et impignorata vita eius durante per ipsos Stephanum et Ladislaum Chiaky in pecunia quidem persoluta citra ipsiusmet voluntatem redimi ab ipsoque ullo pacto auferre possit, nisi ipsémét memoratus Stephanus Si-

Next

/
Thumbnails
Contents