Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)
se cause intrascripte et petit par, solvit. Item pro Johanne Zolthay Gregorius de Makra, pro Dávid de Berend Michael literátus de Kysdoba cum sancti Stephani, Matheus Pathe non venit. J. negavit se esse in dominio bonorum intraseriptorum non esse, ideo restatuantur bona intraseripta pro a. et quilibet. J. iurabit Lmo se coram Kolosmonostra octavo die Jacobi? Jtem quia Johannes non Zolthay sed Zolthana — denominatus et Matheus non de Pathe sed Patho solummodo... cognomine. Ideo extitit. Papír eredetije rányomott pecsét töredékeivel a kassai iratok közt 400. csomó 4. szám. 1504 február 9. A váradhegyfoki konvent előtt Butkay Péter tiltakozik az ellen, hogy Drágffy György és János a néhai Mórocz István medgyesaljai házát és a hozzátartozó földeket tőle elvegyék. Nos capitulum ecclesie sancti Stephani prothomartyris de promontorio Waradiensi memorie commendamus per presentes, quod Petrus Hwzar dictus de Kalló familiaris egregii Petri de Bwthka comitis Simigiensis nostram personaliter veniendo in presenciam nomine et in persona prefati Petri de dicta Bwthka domini scilicet sui per modum protestacionis et inhibicionis nobis significare curavit in hunc modum, quomodo magnifici videlicet Georgius et Johannes Dragffy de Belthewk nescitur unde moti quandam domum et curiam nobilitarem egregii condam Stephani Morocz de Megyesallya in oppido Megyes vocato in comitatu Zathmariensi existentes habitas simul cum possessionibus Apa et Crasso nuncupatis universisque pertinenciis et proventibus earundem memoratum Petrum de dicta Bwthka comitem Simigiensem ex fassione generose condam domine Margarethe relicte prefati condam Stephani Morocz de dicta Megyesallya titulo pignoris concernencium, in quarum videlicet pacifico dominio idem Petrus de antedicta Bwthka perstitisset, prelibati magnifici Georgius et Johannes Dragffy per familiares et iobagiones ipsorum videlicet Johannem Zolthan Dávid de Berend Matheum Pethe ac Clementem de Wylak et alios nonnullos iobagiones eorum pro se ipsis minus iuste et preter omnem viam iuris