Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)
mus tenore praesentium significantes quibus expedit universis, quod etsi rerum omnium vices momentaquae regnorum gubernationes et rerum publicarum quieta tranquillaque administratio ab unica praepotentis Dei providentia nutuque pendent, non exiguam tamen laudem illi etiam merentur, qui ad clavum gubernandae abcuius reipublicae constituti omnes suas actiones, curas et labores eo potissimum conferunt, ut et quietis pacatisque rebus conservationem comparare, et perturbatis opem auxiliumque patriae ferre soleant. Qui quidem moderationes quanta non solum laude ab externis verum etiam a civibus amore cultu observantia et singulari quadam gratitudine prosequendi sint, nemo est qui non intelligat. Cum igitur nos quoque immanissima crudelitate et barbarica Michaelis vaivodae Transilvaniensis tyrannide aliquamdiu pressi fuissemus, non defuit Deus votis nostris, qui spectabiJi et magnifico domino Stephano Chiaky consiliario et generáli capitaneo exercituum Transilvaniensium eos spíritus indidit, ut in tanto patriae periculo praestantissimam de se, et optimi civis, et amantis patriae parentis existimationem cum summa nominis sui laude praebuerit. Postquam enim crudelissima vaivodae rabies eo sceleris progressa fuerat, ut pulcherrimam patriae libertatem barbarica tyrannide opressisse, iura sacraque omnia non iam violasse, sed penitus aversisse, et quod summum est extremum huic provinciáé periculum intentare videretur. Is primus atque praecipuus inter omnes patriae cives extitit, qui se ducem authoremque vindicandae in libertatem patriae restituendorum vicium evertendaeque crudelissimae tyrannidis sponte alacriterque exhibuerit. In quo quidem perficiendo nullis laboribus curis vigiliis nullisque sumtibus non vitae non fortunis nec ullis denique rebus, quae in vita solent esse charissima, parcendum sibi existimavit, tantumque eius industria et opera emicuit, ut in re militari non minus praestantissimae ducis, quam militis officio functus fuerit. Accessit illud etiam ad cumulum meritorum suorum, quod postquam regni Poloniae cancellarius numerosissimo exercitu Transsylvaniam ingressurus et parte copiarum duce Moise ZekeJy diverso itinere in hanc provinciám inmissa, ipse cum universo exercitu non longe a finibus abesse, atque intra biduum huc penetraturus esse