Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. I. Oklevelek 1229–1499. (Budapest, 1919.)

cum omnibus obvencionibus quarumlibet aquarum eis in communi attincncium fruerentur seu uterentur. Quarum quidem metarum terrarum cursus de novo inter se erectarum hoc ordine distinguuntur, quod prime mete due principales in­cipiunt circa quendam locum Pakas nuncupatum abhinc eundo in medio locorum sessionalium ipsorum filiorum Johannis et prefatum castrum pertinencium sunt due mete, quarum una a parte orientis separat porcionem predictorum filiorum Johannis et alia ab occidente porcione pretacti castri distinguit, ubi ad iactum unius baculi sunt due mete, et de hinc ulterius transeundo versus meridiem ad quendam locum Sumbucus dictum sunt due mete, et de hinc in quibusdam terris ara­bilibus est una meta, et ab hinc in eisdem terris arabili­bus currendo est secunda meta, hinc eciam in dorso cuius­dam magni fossati versus partém meridionalem sunt due mete. Item predicte insule Buzfoka vocate metas hoc modo fore distinctas retulerunt, quod circa eundem fluvium Buzfoka sunt due mete, quarum una distinguit porcionem predictorum filiorum Johannis a parte meridiei, alia vero ab aquilone porcionem castri Kereszeg prenotati, et de hinc itur ad orien­tem ubi est una meta, ab hinc autem parvum pergendo est alia meta, et eundo ulterius ad orientem est quarta meta, et de hinc vergendo ex opposito ecclesie Furreghaz sunt due mete, quarum una a meridie separat prefatis filiis Johannis, alia vero ab aquilone distinguit castro Keruszeg supradicto, et ibi metarum cursus predictarum terminantur. Dátum secundo die octavarum predictarum, anno domini Mmo CCCmo XXmo SeXtO. | 1326 július 5. Nos siquidem ex relacione et tenore literarum predicti capituli recognoscentes prefate possessionis Karul divisionem inter predictum castrum et inter eosdem Ugrinum Ramacham et Ladislaum filios Johannis rite et legitime sine preiudicio iuris alieni factam fore recognoscentes (!), considerantes fide­litatibus et fideJium serviciorum meritis, que iidem filii Johan­nis nobis et regno nostro in diversis expedicionibus cum effusione sui sanguinis laudabiliter exhibuerunt et impenderunt, volentesque eos propterea graciosis eorum serviciis regio pro­sequi favore, premissam divisionem et metarum ereccionem

Next

/
Thumbnails
Contents