Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. I. Oklevelek 1229–1499. (Budapest, 1919.)

presencium per tenorem universis, quod Stephanus filius comitis Herbordi de monte Sancti Georgii de Scepus pro se et pro eodem patre suo, sicut dixit, coram nobis personaliter constitutus est confessus viva voce, quod cum eodem patre suo totam porcionem hereditatis, quam in mediocri Scek a Johanne dicto Sram empcionis titulo sibi comparavit cum suis utilitatibus universis excepta una curia, quam Johanni filio Basilii perpetuo vendiderunt, obbgarunt Johanni filio Helbrandi de Scek mediocri pro decem et octava dimidia marcha gros­sorum. Preterea Basilius cum filiis suis Johanne videlicet et Detmaro coram nobis constituti sunt confessi quod porcio­nem unius pueri quam habent in mediocri Scek in terra arabili prato et rubeto, obligarunt eidem Johanni filio Hel­brandi antedicto pro octava dimidia marcha grossorum, quam decem et octavam dimidiam marcham grossorum predictus Stephanus et octavam dimidiam marcham grossorum predictus Basilius cum eisdem filiis suis ab eodem Johanne plene rece­pisse sunt confessi. Quibus quidem obligacionibus Conczman­nus et Gothsalcus filii Gerardi, Nicolaus et Arnoldus filii Helbrandi vicini et commetanei predictarum porcionum here­ditatis consensum prebuerunt obligarunt autem tali condicione, quod si a festő Pasche anno plene completo predicti Basilius cum filiis suis Conczmannus et Gothsalcus nec non Nicolaus et Arnoldus predictas duas porciones hereditatis obligatas redimere poterunt, securam habebunt ab eodem Johanne pro predictis marcis redimendi et inter se equaliter dividendi facul­tatem. Si autem anno completo redimere non possunt dictas porciones hereditatis, tunc eas ipsi nostro privilegio eidem Johanni tenebuntur perpetuare, nihilominus predictus Johannes filius Helbrandi cum eisdem Basilio et filiis suis et ceteris per ordinem enumeratis Ín dictis porcionibus hereditatis unam habebunt porcionem redimendam. Dátum sexta feria proxima ante festum beati Galli confessoris, anno domini millesimo trecentesimo vicesimo. Átírva a szepesi káptalannak 1322 május 24-én kelt oklevelében.

Next

/
Thumbnails
Contents