Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. I. Oklevelek 1229–1499. (Budapest, 1919.)
movetur, nccessarium est gesta temporalia perhennaril caucione autentica litterarum, ne oblivionis nebula obnubente 2 equitatis veritas suffocetur. Proinde ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire, quod discretis viris comite Gerlaco filio quondam Meynhardi 3 de monte sancti Georgii una cum filiis suis Johanne videlicet Henckmanno Gerlaco Nicolao Petermanno Chrístilno 4 et Stephano ab una parte, Johanne villico et Andrea filio Herbordi de Sancto Ladizlao pro se et tota universitate civium de eadem ex altéra coram nobis personaliter constitutis, predictus comes Gerlacus et filii sui antedicti confessi sunt oraculo vive vocis, quod totam porcionem ipsorum possessionarium, quam in Thomasy 5 habere dinoscuntur, videlicet terram ad usum duorum aratrorum sufficientem, metis predictorum civium contigue iunctam singulis annis in festő beati Martini confessoris cum dimidio fertone auri castellano Scepusiensi cum pensa regali servitura, cum utilitatibus et pertinenciis suis universis, quibus ea ipsi possiderunt, vendidissent prefatis civibus de Sancto Ladizlao pro centum et quinquaginta tribus marcis denariorum regalium plene habitis ab eisdem et receptis in filios filiorum iure perpetuo et irrevocabiliter possidendam tenendam pariter et habendam. Preterea idem comes Gerlacus et filii sui prenotati confessi sunt se aliqua instrumenta seu litteras super eadem porcione possessionaria emanatas non habere, et si aliquas haberent litteras vei instrumenta apud se nequiter reservata, illa essent penitus iuribus caritura. Cuius quidem porcionis possessionarie mete, ut ambe partes retulerunt, hoc ordine situantur, quod prima eius meta incipit circa publicam stratam, que transit de Sancto Ladizlao directe contra molendinum de Lethon et ibi est una terrea meta, a quo ascendit versus orientem per collem elevatum terre Thomasy 6 et per illum collem venit ad metam Clechen7 terream, deinde descendit directe versus meridiem et ibi sunt in una linea tres mete terree contigue limitibus, et terre magni ArnoldiS et suorum sociorum, deinde a tercia meta terrea descendit versus orientem usque in rivu1 Az 1328-ik évi átiratban: perempnari 2 U. o. : connubente 3 U. ott: Meynhardi 4 U. ott: Cristylno 5 U. ott: Thamassy 6 U. ott: Thamassy t U. ott: Clethen 8 U. ott : Ornoldi.