Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. I. Oklevelek 1229–1499. (Budapest, 1919.)
Ideo mittitur homo regius ad estimanda iura possessionaria condam Ladislai Tythes. Incatti autem dicunt, quod de pureis vestimentis ac aliis argenterüs ipsa domina adhuc vivente ad claustrum in Bathmonostra ornamenta sacerdotalia ac calices et tecas reliquiarum ordinasset, relique vero res ad ipsum incattum non condescendissent, et hoc commune ad. Actor similiter. Ideo fiet, XXVI. die Epiphaniarum in Bathmonostra. Papir, zárlatára nyomott pecsétje letöredezett, a központi iratok között 118. csomó 2. szám. 1478 május 27, Buda. ]. Mátyás király a Vitéz Péter halálával a koronára szállt Ohát temesmegyei birtokot Csáky Mihálynak adja. Commissio propria domini regis. Nos Mathias Dei gracia rex Hungarie Bohemie etc. memorie commendamus tenore presencium significantes quibus expedit universis, quod nos attentis et consideratis fidelitate et serviciis fidelis nostri egregii Michaelis de Chaak aule nostre familiaris per eum primum sacre huius regni nostri Hungarie corone tandemque maiestati nostre sub locorum et temporum varietate exhibitis et impensis, predium Ohath vocatum simulcum pertinenciis eiusdem in comitatu Themesiensi existens et habitum, quod alias condam Petri Wytez prefuisse sed per defectum seminis eiusdem ad nos consequenterque collacionem nostram iuxta antiquam et approbatam dicti regni nostri Hungarie consuetudinem rite et legitime devolutum esse perhibetur, item totum et omne ius nostrum regium, si quod in dicto predio Ohath et pertinenciis eiusdem qualitercunque haberemus aut nostram ex quibuscunque causis viis módis et racionibus concerneret maiestatem, simulcum cunctis suis utilitatibus et pertinenciis quibuslibet terris scilicet arabilibus cultis et incultis agris pratis pascuis fenetis campis silvis nemoribus montibus vallibus vineis vinearumque promontoriis aquis fluviis piscinis piscaturis aquarumque decursibus molendinis molendínorumque locis et generaliter quarumlibet utilitatum et pertinenciarum eorundem integritatibus, quovis nominis vocabulo vocitatis, sub suis veris