Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. I. Oklevelek 1229–1499. (Budapest, 1919.)

nostro rcvercndo in Christo patri domino Michaeli episcopo Milkowiensi ac ecclesie Strigoniensis in spirituaJibus et ponti­ficalibus vicario generáli salutem et gráciám. Pro parte et in personis fidelium nostrorum universorum civium et hospitum oppidi Zmolnok nostre gravi cum querela expositum est maiestati, quod licet ipsi et eorum progenitores hanc prerogati­vam et libertatis gráciám a dominis regibus regni nostri Hun­garie, nostris scilicet predecessoribus datam et concessam ac tandem per nostram maiestatem eis graciose confirmatam ha­beant et habuerint, ut omnes et singulas causas atque lites racione quorumcunque negociorum vei inter se ipsos emer­gentes vei per alias ecclesiasticas personas aut seculares contra eos aut eorum alterum motas preter factum testamentarium per se iudicare et decidere plenariam habuerint et habeant potestatis facultatem, tamen quia nonnulli forent homines utriusque status spirituális videlicet et secularis, qui eos et ex ipsis nonnullos eciam in causis fórum spirituálé minimé concernentibus vestri in presenciam citarent, et exinde eos plurimum etdiversis vexarent impedimentis in derogamen atque preiudicium iurium et libertatum suorum manifestum, non obstante eo, quod cives prefati omnibus illis, qui adversus eos vei eorum alterum ali­quid accionis vei questionis haberent ex parte illorum debite iusticie etsatisfaccionis complementum impendere prompti essent et parati, et quia nos neminem regnicolarum nostrorum suis iuribus et libertatibus antiquis destitui volumus, mandamus igitur harum serie fidelitati vestre firmissime, quatenus receptis presentibus et rebus modo premisso stantibus dictos cives et oppidanos de Zmolnok et illorum alterum ad nullius instan­ciam in quibuscunque causis, demptis solum modo premissis iudicare vei vestro astare iudicio compellere et astringere pre­sumatis contra formám libertatis eorum, sed causam et causas nunc in vestri presenciam contra ipsos oppidanos vei eorum alterum per quoscunque motas vei eciam movendas discussioni iudicioque iudicis et iuratorum civium pretacti oppidi Zmolnok absque ulla difficultate et gravamine parcium remittere et relinquere debeatis. Qui omnibus illis, si qui quicquam accionis adversus aliquem eorum habuerint, omnimodam iusti­ciam et satisfaccionis complementum exhibere et impendere

Next

/
Thumbnails
Contents