Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. I. Oklevelek 1229–1499. (Budapest, 1919.)
oppidis et liberis villis ipsarumque rectoribus iudicibus et villicis quibus presentes ostenduntur, salutem et gráciám. Cum iusti pro iniustis et innoxii pro reorum excessibus non debeant aüquatenus impediri, fidelitati igitur vestre harum serie mandamus firmissime, quatenus dum et quando ac quocienscunque universi populi et iobagiones fidelis nostri dilecti spectabilis et magnifici Emerici de Zapolya perpetui comitis terre Scepusiensis in oppido suo Zmolnokbanya commorantes aut homines sew familiares ipsorum presencium scilicet ostensores pro victuum suorum necessaria acquisicione diversa climata regni nostri perlustrando cum rebus et mercibus suis ad vestras terras tenutas possessiones honores et officiolatus sew vestri in médium pervenerint, aut altér eorum pervenerit, extunc eosdem, hominesque et familiares ipsorum pretactos ad quorumvis instanciam in personis iudicare vei vestro astare iudicatui compellere resque et bona ipsorum mercimonialia arestare sew prohiberifacere nequaquam presumatis nec sitis ausi modo aliquali, signanter pro debitis delictis seu excessibus aliorum, si qui enim quitquam accionis vei contencionis contra prefatos populos et inhabitatores dicti oppidi Zmolnokbanya vocati hominesque sew familiares ipsorum habent vei habuerint, hü id in presenciis iudicis et iuratorum civium eiusdem oppidi Zmolnokbanya legitime prosequantur, ex parte quorum iidem omnibus contra eos querulantibus meri iuris et iusticie ac debite satisfaccionis complementum impendere et exhibere tenebuntur, prout dictabit ordo iuris. Ubi vero quipiam ex vobis secus in premissis facere attemptaverit, extunc serie presencium committimus fidelibus nostris comitibus vei vicecomitibus et iudicibus nobilium illorum comitatuum, in quibus fortassis huiusmodi mandata nostra non observarentur, ut ipsi scita prius premissorum mera veritate vos et quemlibet vestrum ad premissa facienda et observanda non sine vestris dampnis et gravaminibus in talibus fieri solitis arcius compellant et astringant auctoritate nostra presentibus ipsis in hac parte attributa et iusticia mediante, secus ergo nullatenus facere presumatis, presentes autem quas sigillo nostro quo in iudiciis utimur, impendenti fecimus communiri, post earum lecturam semper reddi mandamus presentanti. Dátum Bude feria quarta