Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. I. Oklevelek 1229–1499. (Budapest, 1919.)

regni nostri et comitis Siculorum nostrorum que non ad pere­grinam iaudem, sed ad visum et circumspeccionem proprie nostre industrie nobis regnoque ac corone per eum exhibita esse merito dicere possumus et confiteri, is enim a principio se serviciis nostris implicuit et nos incessanter secutus est nec discessit quoad piacúit et ücuit de latere nostro curam eciam habens persone nostre dum in domibus nostris versaretur omnia que ad salutem corporis et persone nostre pertinuerunt, semper iuxta posse suum previdit nec mentitus est, generosi­tatem sui sanguinis quo nobis iure naturali attinet, in acqui­rendis virtutibus et quo non solum in conspectu nostro sed et alias in laudem et decus regni nostri cresceret. Quiquidem vir magistratum pincernarum nostrorum quo primum honora­tus per nos erat, fideliter tenuit et capitaneatum castri nostri Nandoralbensis et comitatum Themesiensem non minori cum laude in defensionem regni, fuditque interea semel vires et exercitum Alybeg waywode Turcorum in comitatu Theme­siensi et tandem nobis terrigenis parcium Transsylvanarum rebellantibus virtutes pre se ferens viriliter contra eos nobis­cum pugnavit, donec compescerentur et abinde nobiscum par­tes Moldawie subintravit, ubi post alia sua egregia facinora in conflictu, quem cum Stephano waywoda earundem parcium spe­ciali et notorio nostro et regni nostri inimico habuimus, viri­liter et strenue pro salute persone nostre et tocius exercitus nostri certavit quousque exercitus inimici nostri prostraretur, postremo exigentibus hiis et aliis meritis et virtutibus suis honore waywodatus earundem parcium Transsylvanarum per nos honoratus cum consilio tum vero actibus militaribus rerum regni nostri necessitates inter alios primates eiusdem regni nostri sublevare contendit, prout eciam waywodatum ipsum et comitatum Siculorum ad utilitatem et defensionem ipsarum parcium Transilvanarum et regni nostri nunc tenet et gubernat, in cunctis eciam aliis rebus nostris fidei sue commissis et signanter in conservacione Banatus Zewriniensis quem aliis recusantibus ultro suscepit omnem fidelitatem simul et dibgen­ciam non satagit ostendere sicuti eciam in hiis preteritis hiber­nis temporibus partes inferiores ipsius regni nostri ab incursi­bus Turcorum tutatus est pro quibus nos volentes hac vice 28*

Next

/
Thumbnails
Contents