Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. I. Oklevelek 1229–1499. (Budapest, 1919.)
est in hunc modum, quod licet condam Thomas filius Bechk de Zantho porcionem suam possessionariam de possessione Ziluas vocata in comitatu Kezepzolnok existentis habitam sibi pro triginta sex florenis presentis nove monete pignori obligaverit, quia tamen Stephanus filius Bechk de prefata Zantho sibi de prescriptis triginta sex florenis novis plene et integre satisfecisset et eosdem persolvisset, ideo ipse eandem porcionem possessionariam prefati condam Thome fratris eiusdem Stephani ipsi Stephano remisisset et remisit coram nobis. Dátum in festő beatorum Philippi et Jacobi apostolorum, anno domini millesimo quadringentesimo vicesimo tercio. Papír eredetije hátára nyomott pecsét töredékeivel a Becsky-család levéltárában. 1423 május 24. A csanádi káptalan előtt Balog János fiai Árpád biharmegyei birtokot 300 ezüst márkáért eladják Csáky Miklósnak és Györgynek. Capitulum ecclesie Chanadiensis omnibus christifidelibus presentibus pariter et futuris harum noticiam habituris salutem in salutis largitore. Ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire, quod Benedictus et Stephanus dicti Balog, filii Johannis similiter Balog de Waran, item Ladislaus filius eiusdem Stephani de eadem coram nobis personaliter constituti onera vero et gravamina Georgii et Johannis filiorum eiusdem Stephani, si in infrascriptis processu temporum persistere nollent, super se assumpmendo vive vocis oraculo sponte confessi sunt in hunc modum, quod ipsi possessionem ipsorum Árpad vocatam in comitatu Byhoriensi existentem ipsos omnis iuris titulo concernentem cum omnibus suis utilitatibus et pertinenciis universis quovis nominis vocabulo vocitatis ad eandem spectantibus sub eisdem veris et antiquis metis, quibus eadem per ipsos et ipsorum predecessores hactenus tenta fuisset et possessa, magnificis viris dominis Nicolao de Chaak wayvode Transsil vanensi ac Georgio filiis Stephani de eadem alias comiti Siculorum pro trecentis marcis argenti fini et puri ponderis Budensis ab eisdem, ut dixerunt, plene habitis et receptis perpetuo et irrevocabiliter vendidissent et tradidissent vendideruntque et tradiderunt coram