Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. I. Oklevelek 1229–1499. (Budapest, 1919.)
universe possessiones et porciones sue possessionarie ubilibet habite in ipsos filios Jakch devolverentur pleno iure. Unde huiusmodi protestacione facta, eundem Georgium filium Stephani a recepcione et assumpcione ipsos filios Jakch in filios adoptivos, necnon vendicione impignoracione donacione tradicione et qualibet alienacione predictarum possessionum et porcionum suarum ubilibet habitarum, ipsos vero filios Jakch ab empcione pro pignore recepcione usurpacione occupacione et quovismodo se in eadem intromissione factis vei fiendis prohibuisset. Quarumquidem literarum per utrasque partes productarum exhibicionibus factis eisque partibus facto in premisso nulla plura instrumenta nunc vei in futurum exhibere velle et posse referentibus, per nosque in premissis eis iuris equitatem elargiri postulantibus, quamvis prescriptus Benedictus Farkas prescriptam possessionem Kyspachal iuri femineo pertinentem fore, eaque racione ipsam adopcionem fraternalem per ipsum Georgium filium Stephani de Abraam, dictis filiis Jakch in preiudicium iuris sui factam fuisse propalaverit, tamen quia primo iam fatus Stephanus filius Tyvadar, páter annotati Georgii cum Ladislao filio suo in dicto anno domini Mmo trecentesimo quadragesimo quinto rectam medietatem dictarum duarum possessionum Genethe et Kyspachal, iam fate domine Elene filie sororis sue et per consequens dicto Nicolao filio Demetrii marito eius, secundo vero in iam fato anno domini Mmo trecentesimo octagesimo tercio ante dictam adopcionem, iam fatus Georgius filius Stephani filii Teodori dicte domine Elizabeth filie Dominici de Deda consorti prefati Stephani Farkas, mater (!) vero ipsius Benedicti dictas duas porciones in eisdem possessionibus Genethe et Kispachal pro iure quartali alterius sororis sue uterine similiter Elizabeth vocate coram dicto capitulo Waradiensi contulisse reperiebatur, idem quoque Benedictus actor hoc et id, ut dicte possessiones Kyspachal et Genethe vei alia iura dicti Georgii filii Stephani, si que sunt, iuri femineo attinerent, nullo documento literali aliaque racione probabili valuit et potuit comprobare, prefatus vero dominus noster Sigismundus rex dictam adopcionem per prefatum Georgium filium Stephani filii Teodori predictis filiis Jakch factam vigore