Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. I. Oklevelek 1229–1499. (Budapest, 1919.)

super legitima statucione earundem pro eisdem Nicolao vay­voda ac Georgio et Stephano eorumque heredibus rite facta confectas et emanatas tenorum subsequencium, quarum unius scilicet ipsius nostre patentis littere tenor is est. Átírva Zsigmond királynak 1397 márczius 29-én kelt adománylevele Tóti birtokról (188 — 189. !•)­Alterius vero utputa annotati capituli ecclesie Wara­diensis littere privilegialis continencia sequitur et est talis. Átírva a váradi káptalannak 1397 április 15-én kelt oklevele a be­iktatásról (189—191. 1.). Nos igitur humillimis et devotis prefati viri magnifici Nicolai de Chaak alias vayvode nostri Transilvani supplica­cionibus per ipsum suo ac nominibus quibus supra nostre subiective oblatis maiestati regia benignitate exauditis clemen­ter et admissis, prefatas binas litteras unam scilicet nostram patentem et aliam ipsius capituli ecclesie Waradiensis privile­gialem non abrasas non cancellatas nec in aliqua sui parte suspectas, sed omnis prorsus ambiguitatis vicio destitutas, irao mere et sincere veritatis integritate prepollentes presentibus­que de verbo ad verbum insertas, quo ad omnes earum con­tinencias clausulas et articulos acceptamus approbamus et ratificamus, eas nichilominus pensatis et attentis fidelitatibus et fidelium serviciorum laudedignis meritis sincerisque com­placenciis ipsorum Nicolai vayvode et Georgii alias Siculorum nostrorum comitis per ipsos nobis a tempore, quo nos ad gubernandum regni nostri solium fuimus Deo annuente miri­fice sublimati et sceptra dicti regni nostri cum solita ingenti sollempnitate adepti in cunctis nostris et eiusdem regni nostri arduis manifestis et ponderosis negociis vestigiis nostris sedule eciam in adversitatibus inherendo iugesque fatigas et sudurosos labores subportando cum omni diligencie studio virtute eximia et agilitate strenua ac solicitudine indefessa non parcendo corpori neque rebus sed variis fortune casibus pro tuicione confiniorum dicti regni nostri contra immanissimorum Turco­rum ceterorumque Scismaticarum et Barbararum nacionum insultus creberrime se oppenendo exhibitis et impensis simul­cum prefatis donacione et perennali nostra collacione necnon

Next

/
Thumbnails
Contents