Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. I. Oklevelek 1229–1499. (Budapest, 1919.)
et collacioni regie spectare et pertinere debent, sed quia instrumenta literalia per que et quorum vigoribus huiusmodi possessiones et iura possessionaria ac [tributa...] hereditates tente fuerunt habite et possesse, ad manus nostras regias nequeunt plerumque pervenire, sicque eisdem literalibus instrumentis occulte vei clandestine reservatis antiquo dierum per quorundam cavillaciones et pretensas cautelas in iudicio et eciam extra iudicium quandoque contra formám et vim nostrarum collacionum et provisionum regiarum temere procedi et attemptari, quod utique in nostrum preiudicium et iacturam vergi censeremus et acceptaremus, volentes igitur cavillacionibus et pretensis cautelis viam precludere, presertim recensentes prenarrata fidelissima et ineffabilia serviciorum genera et virtuosas complacencias eorundem domini Nicolai de Chaak et magistri Georgii fratris eiusdem, quorum intuitu prelibatos dominum Nicolaum de Chaak et magistrum Georgium fratrem eiusdem ipsorumque heredes nostro et successorum nostrorum regum Hungarie nonimibus et in personis assumpmimus spondemus iugiter et expresse pollicemur in pleno reali corporaJi ac pacifico dominio predictarum possessionum Darouch Pordan Vrhyda Tárnok Rewkanisa Chaak et Chuze nominatarum et quarumlibet pertinenciarum earundem a cunctis impetitoribus causidicis et actoribus, ubique intra et extra iudicium expedire defensare tueri et manutenere indempnes et illesos temporibus successivis universis. Expedit quippe, quod nos et nostri successores reges eosdem dominum Nicolaum de Chaak et magistrum Georgium fratrem eiusdem ipsorumque heredes in dictis possessionibus et earum pertinenciis prenominatis tanquam in nostra regia donacione et collacione ac provisione conservemus et conservent. Ideo de prelatorum et baronum nostrorum consilio prematuro et de plenitudine regie potestatis ex certa quoque nostra sciencia omnibus et singulis cuiuscunque status condicionis dignitatis et preeminencie existant, de et super prosecucione accione et impeticione eorundem occasione dictarum possessionum et quarumlibet pertinenciarum iuruim quoque premissorum earundem perpetuum silencium auctoritate regia inponimus per presentes decernentes, ut nullus iudicum et iusticiariorum regni nostri presencium