Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. I. Oklevelek 1229–1499. (Budapest, 1919.)

processu temporis possit retractari, dicto Myke presentes dedimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus magistri Stephani vicecancellarii aule nostre, anno domini millesimo ducentesimo sexagesimo sexto. Hártya rongált állapotban, melynek függő pecsétje elveszett, a családi levéltár központi részében 2. csomó 1. szám alatt. Szintén az eredeti után közli szövegét némi eltérésekkel a Hazai Okmánytár VI. k. 138 — 142. 1. 1268. István ifjabb király Csáz fiait Csákot Pétert Jakabot és Benedeket bihari várjobbágyokat a királyi szolgák rendjébe veszi fel. Stephanus Dei gracia junior rex Hungarie etc. dux Transsilvanus omnibus christifidelibus presens scriptum inspec­turis salutem in vero salutari. Licet regia pietas manum muni­ficum porrigere debeat universis, illos tamen, quorum experta probitas laudata est in prosperis et in adversis prin­cipaliori debet prosequi munere et favore, ut alii eorum exemplis invitati ad fidelitatis opera forcius accendantur. Hinc est quod universorum noticie harum serie volumus pervenire, quod cum Chak Petrus lacobus et Benedictus filii Chaz iobagiones castri Byhoriensis qui quondam nobiles fuerunt, sicut nobis constitit evidenter, sed per quendam avum eorun­dem, qui cupiditate fuerat imbutus iobagionatum castri assum­pserant nobis et regno nostro in multis articulis diversis for­tune casibus se exponentes grata et accepta impendissent obsequia, que ad presens enarrari sufficienter per singula nequeunt suo modo. Quedam tamen de servicüs ipsorum in médium duximus proferendum, quod cum per parentes nostros extra meritum graves persecuciones pateremur et castrum Feketheuholm intrassemus de servientibus nobis baronibus nostris et aliis nobilibus regni fere omnibus duo ex eisdem, Petrus videlicet et lacobus antedicti nobiscum in ipsum castrum introire minimé formidarunt et adherentes nostris serviciis diuturnis et nocturnis in custodia nostre persone fideliter perstiterunt, Demum quum cum Henrico palatino in llsvazeg conflictum habuissemus, iidem supervenienti aciei se

Next

/
Thumbnails
Contents