Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. I. Oklevelek 1229–1499. (Budapest, 1919.)

anno domini Mmo CCCmo nonagesimo quarto presentibus viris discretis Mychaele custode Nicolao Paulo Thoma Sebastiano Johanne ceterisque canonicis fratribus nostris in Dei ecclesia predicta regi iugiter famulantibus sempiterno. Átírva a budai káptalannak 1401 április 1 i -én kelt oklevelében. 1395 febnmr 14, Brassó. Zsigmond király Csáky Istvánnak és fiainak adja a temesmegyei Csák és Csöze birtokokért és Kövesd várért, továbbá vitézségük jutalmául Adorján várát és tartozékait Biharmegyében, Nos Sigismundus Dei gracia rex Hungarie Dalmacie Croacie etc. marchyoque Brandenburgensis etc. notum faci­mus universis quibus incumbit per presentes, quod quia fidelis noster vir egregius magister Nicolaus filius Stephani de Chaak, comes noster Themesiensis et idem Stephanus páter ac Georgius fráter eiusdem uterinus, quasdam duas posses­siones eorum Chaak predictam et Chuze nuncupatas, simul­cum eorum castro similiter Chaak appellato in comitatu Themesiensi predicto existentes et habitas, necnon aliud castrum ipsorum Kwesd vocatum in comitatu de Crasow habitum, simulcum villis et montanis ferri ad ipsum castrum spectanti­bus ad nostre celsitudinis cordialem requisicionem nostre tradidisse assignasse et obtulisse perhibetur serenitati, pro eo nos in horum recompensacionem et concambialem permutáció­nem quoddam castrum nostrum regale Adrián appellatum in comitatu Byhoriensi existens, simulcum oppido nostro Zalard vocato ac aliis villis et tributis ad ipsum castrum ab antiquo spectantibus cum universis eorum iuribus iurisdiccionibus, commoditatibus ecclesiarum patronatibus necnon terris cultis et incultis silvis nemoribus aquis molendinis pratis pascuis et generaliter quibusvis utilitatum eorundem integritatibus sub eiusdem veris et antiquis metis, quibus ipsum et eedem ab olim usum extitit et possesse habentur, sicut pretextu pre­missorum, sic non minus requirentibus fidelitatibus et fidelium obsequiorum meritis ipsius magistri Nicolai, quibus ipse in cunctis nostris et regni nostri expedicionibus presertim contra sevissimos paganos Turcos scilicet et Rasscicnses creberrime

Next

/
Thumbnails
Contents