Budapest történetének okleveles emlékei. Monumenta diplomatica civitatis Budapest. Csánky [!] Dezső gyűjtését kiegészítette és sajtó alá rendezte Gárdonyi Albert I. (1148-1301). (Budapest, 1936.)
in eisdem continebatur, fideliter, sicut tenemur, exsequi cupientes dedimus hominem nostrum ydoneum et fidelem, coram quo Petrus custos ecclesie nostre in feria secunda proxima ante festum beati Demetrii martiris citavit Walterum comitem, Rapolth, Greyph, Wyganth, Arnoldum, Hentenguer et Ob, cives de Castro Pestiensi contra Michaelem et Stephanum filios Chom in presentiam magnitudinis vestre ad quindenam sancti Martini et idem homo noster dicto comiti Waltero dixit verbo vestro, ut tres homines sibi assignatos debeat statuere coram vobis, quos homines idem comes Walterus apud se esse presente homine nostro est confessus. Dátum in festő apostolorum Symonis et Jude. Kívül: Excellentissimo domino suo B^laJ Dei gratia illustri regi Vngarie. Eredetije hártyán, hátlapján pecsét nyomaival, a gróf Zichy-család zsélyi levéltárában »218. B. 2.« jelzet alatt. Gr. Zichy-család okmánytára I. k. 19. 1. 1261. IV. Béla király a szolgagyőri várhoz tartozó csallóközi Thena nevű föld három részét az általa alapított margitszigeti kolostornak adományozza. Bela Dei gratia Hungarie, Dalmatie, Croatie, Rame, Servie, Gallicie, Lodomerie Cumanieque rex omnibus tam presentibus quam futuris litteras presentes inspecturis salutem in omnium Salvatore. Ut ecclesiarum utilitatibus regia provideat celsitudo, pietas suadet, ratio postulat, ius requirit, cum in hoc saluti anime diligentius consulatur. Proinde ad universorum notitiam volumus pervenire, quod nos, qui ex officio suscepti regiminis utilitatibus ecclesiarum invigilare tenemur, monasterio Sancte Marié de Insula per nos ex novo fundato, in quo quidem carissime filie nostre et sorores vite commendabiles Deo devote iugiter famulantur, ut idem monasterium in aliqua parte pro sustentatione earundem sororum reditibus valeat ampliari, providere cupientes, tres partes cuiusdam terre nostre ad castrum Zulgageuriense pertinentis nomine Thena, existentis in Chyllokuz, quarum unam relicta cuiusdam castrensis nomine Ilemer, secundam Dyonisius et Itemerius solventes comiti seu castro quinque pondéra et tertiam Jonas filius Egud cum suis fratribus ac Welprith, Mortun, Demeter et Ipolt inhabitabant, non obstante eo, quod idem Jonas cum fratribus suis supradictis iobagionem castri se diceret, cum