Budapest történetének okleveles emlékei. Monumenta diplomatica civitatis Budapest. Csánky [!] Dezső gyűjtését kiegészítette és sajtó alá rendezte Gárdonyi Albert I. (1148-1301). (Budapest, 1936.)

tent. Cordi igítur debet regibus esse atque cure, ut ea, que pro quiete religiose conversationis sunt disposita ac salubriter ordinata, nec ipsorum regum dissimulatio negligat, nec aliorum plectibilis possit presumptio perturbare. Nam cum nichil in eis clariori luce refulgeat, quam fidei puritasorthodoxe, non frustra presertim circa religiosas personas in funda­mento fidei debent opera pandentia ad vitám aditum solidare, consideran­tes religionibus potius, quam laboré corporis vei sudore bellico regna sibi commissa divinitus gubernari. Proinde, cum nos mediatorem Dei et hominum Christum Ihesum et Sacratissimam eius Genetricem, que nostri regni speciális existit domina et patrona, intendentes pro possibilitatis nostre modulo totis sincere mentis affectibus honorare, monasterium ad honorem ipsius Gloriosissime Virginis in Insula quondam Leporum vocata construi fecerimus seu fundari, sacrarum virginum religiosarumque dominarum cenobium cum archiepiscoporum et episcoporum ac aliorum religiosorum consilio constituimus in eodem salubri patrum Deo amabilium fratrum Predicatorum gubernandum regimine et doctrinis ac salutaribus consiliis informandum et licet nos consideremus creaturam non habere quid pro meritis respondere valeat Creatori, ut tamen aliqualiter reverentie, quam erga ipsam nostram dominam Virginem gerimus Gloriosam, exhibea­mus expressius argumentum, filiam nostram karissimam dominam Margare­tam inter sorores in ipso monasterio sub religiosi habitus honestate Domini nostri et Genetricis eiusdem regine celestis studuimus obsequiis deputare, ut virginee vocis organo laudet Virginem et a Matre misericordie misericor­diam satagat implorare. Verum, quia religiosam vitám ducentibus cong;ua debemus consideratione prospicere, ne cuiuslibet necessitatis occasio pro defectu temporalium, sine quibus spiritualia in hoc mortali corpore non subsistunt, robur sancte in eis contemplationis dissolvat, contulimus, dedimus et donavimus eidem monasterio ob reverentiam Matris Regis celestis in perpetuam elemosinam villás, quarum nomina ilico subicientur, dedimus siquidem terras Vzlar et Sul vocatas ultra Danubium prope villám Veteris Pest existentes, item terras Scyngata, Nemus et Nogus vocatas iuxta Rakus, terram insuper Vkurd vocatam iuxta Akusnyre existentem dedimus monasterio antedicto. Et quia beneficia regum, presertim que ecclesiis et aliis piis locis impenduntur, debent favore benivolo extendi latius et firmari, omnes premissas terras contulimus cum omnibus utilitatibus et pertinentiis sub eisdem metis et limitationibus ipsi monasterio perpetuo valiture donationis titulo aput idem inviolabiliter duraturas. Ne igitur premissorum series sucessivorum mutatiöne temporum

Next

/
Thumbnails
Contents