Budapest történetének okleveles emlékei. Monumenta diplomatica civitatis Budapest. Csánky [!] Dezső gyűjtését kiegészítette és sajtó alá rendezte Gárdonyi Albert I. (1148-1301). (Budapest, 1936.)
eosdem coram nobis lite diutius ventilata prepositus et capitulum per prelatos et multarum ecclesiarum capitula, per comites, qui Strigoniensem comitatum pro tempore tenuerunt, quandam ex eodem tributo percipientes portionéin, ac alios regni magnates et quosdam civitatis Strigoniensis cives probaverunt evidenter, quod undecumque pannos vei alia mercimonia, de quibus prius Strigonii tributum solutum non fuisset, illuc portari contingeret, tributum ex hiis deberent solvere consuetum. Nos igitur auditis et intellectis partium rationibus, decrevimus secundum electionem et voluntatem civium predictorum, quod sex de testibus capituli Strigoniensis, quorum nomina sunt hec : Thomas lector Agriensis pro se, Farcasius archidiaconus de Borsua pro capitulo Agriensi, Stephanus comes filius Martini, Jako comes fráter Martini bani, Seyfridus de Sceuden comes Albensis, item sex alii de eodem capitulo Strigoniensi : Phylippus prepositus, magister Paulus lector, Vyncentius archidiaconus Nitriensis, Bense cantor, Andreas prepositus Sancti Thome et Nicolaus sacerdos pro fundanda super premissis intentione capituli memorati prestare deberent apud ecclesiam Sancti Regis de Strigonio sacramentum, qui omnes loco et termino ad hoc statutis unanimiter iuramentum huiusmodi presentibus partibus, mediante dilecto fideli nostro Lorando palatino et comite Posoniensi, prestiterunt, quod videlicet Latini et cives Strigonienses de pannis et aliis mercimoniis, que de Alba, de Buda et de Pest et undecumque de aliis locis Hungarie Strigonium deferunt vei deferent, de quibus scilicet prius Strigonii tributum solutum non fuerat, ipsi capitulo tributum solvere tenerentur et quod solverunt illud ante adventum Tartarorum secundum modum premissum. Adiecerunt etiam ipsi testes iurati, quod cum tempore felicis recordationis Roberti, scilicet archiepiscopi Strigoniensis, tributum huiusmodi dicto capitulo solvere denegarent, ipsi Latini et cives per eundem Robertum archiepiscopum fuissent propter hoc excommunicationis vinculo innodati et non prius absoluti, donec iurassent id de cetero solvere, quod et postmodum solverunt. Habito itaque super premissis cum baronibus nostris tractatu, ex consilio eorundem statuimus et decrevimus per difinitivam sententiam, quod deinceps in antea quicumque pannos vei alias res venales sive intra sive extra regnum empta Strigonium attulerint, consuetum exinde tributum Strigoniensi capitulo solvere teneantur; sed si res aliquas tributo prius ibidem ex hiis persoluto exportari de Strigonio et postmodum denuo reportari illuc contigerit, tributum exinde nullatenus exigatur. Ut autem prenarrata series robur inconcussum optineat, nec possit in posterum per quempiam retractari seu in dubium