Budapest történetének okleveles emlékei. Monumenta diplomatica civitatis Budapest. Csánky [!] Dezső gyűjtését kiegészítette és sajtó alá rendezte Gárdonyi Albert I. (1148-1301). (Budapest, 1936.)

1255. július 25. IV. Béla király a Margitszigeten alapított apácakolostornak adományozza a budai vásárvámot és a Budavárában építendő Boldogasszony­egyház kegyuraságát. Bela Dei gratia Hungarie, Dalmatie, Croatie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie Cumanieque rex, universis Christi fidelibus salutem in omnium Salvatore. Amplectendam pie mentis brachiis devotionem, que religiosam vitám eligentibus congrua consideratione prospicere consuevit, censuerunt statuta, quibus exhibemus reverentiam canonum paternorum, ne cuius­libet necessitatis occasio autdesidesin Dei servitio religiosas personas effi­ciat aut robur, quod absit, infringat successivorum processu temporum religiose conversationis, per quam plus fulciri dinosscitur regalis dignitas, quam laborum sudoribus bellicorum. Cum igitur nos posst(!) vastitatem, quam culpis exigentibus regno Hungarie invexit feritas Thartarorum, reformationi, reparationi, solidationi ac corroborationi ipsius regni ex debito sollicitudinis regie efficaciter curassemus apponere manus mostras, inter alia castra defensioni regni congrua in monte Pestiensi castrum quoddam exstrui fecimus, refertum multitudine hominum numerosa, verum, ne sic videremur circa temporalia intenti, ut nostrain considera­tionem in eis solummodo habentes a spiritualibus et religiosis abstracti videremur, insedit non sine instinctu, ut credimus, divino regio cordi nostro, ut prope castrum ipsum in Insula Danubii religioni satis congrua monasterium ad honorem Gloriose Genitricis Dei et Virginis Marié ac circa ipsum monasterium, cenobium seu claustrum, in quo Deo devote vii gines Regi regum Virginis filio famularentur, construi faceremus iuxta exigentiam observantie reguláris, et ut devotio nostra Deo, quem nichil latere potest, cognita etiam proponeretur ceteris in exemplum et in lucem profferretur devotionis in subditis propagande, filiam nostram dominam Margaretam, quam inter alios nostros liberos eo teneriori amplexabamur affectu, quo certiora pie et Deo placite conversationis in ea primordia cernebamus, in ipso cenobio posuimus Deo, quoad viveret, et Gloriose Virgini servituram. Et quia de ipsius cenobii quieto statu et conversa­tione tranquilla nostro cordi insidebat non inmerito grandis cura, inter alia, que ipsi cenobio seu monasterio liberalitate regia duximus conferenda, prospicientes, ne temporale eisdem virginibus deesset subsidium, a quibus nos spirituálé suffragium non inmerito prestolabamur, contulimus, dona­vimus, dedimus et tradidimus tributum de foro seu mercato ipsius castri ac quedam alia iura ad nos pertinentia et ius patronatus, quod in ecclesia Sancte Marié in ipso castro construenda nobis, utpote vero patrono,

Next

/
Thumbnails
Contents