Budapest történetének okleveles emlékei. Monumenta diplomatica civitatis Budapest. Csánky [!] Dezső gyűjtését kiegészítette és sajtó alá rendezte Gárdonyi Albert I. (1148-1301). (Budapest, 1936.)
aut in totum privabuntur et hec acta sunt de consensu et voluntate partis utriusque. Ut autem predicta locatio rata, inconcussa futuris temporibus pennaneat, presentes litteras exinde fieri fecimus nostri et predictorum abbatum sigillis roborari (!) et partibus cum alphabeti intercisione d[e]dimus conservandas. Dátum apud S ... in curia episcopali iuxta Danubium, in festő Annuntiationis Beate Virginis Marié, anno domini [M°CC°j quadragesimo. Hártyára írt eredetije kissé rongált állapotban a veszprémi káptalan magánlevéltárában »Epp. Dec. episcop. 5.« jelzet alatt. Codex diplomaticus IX. 7. 657—58. 11. Laterán, 1241. február 25. IX. Gergely pápa meghagyja magyarországi követének, hogy Benedek budai prépost s királyi kancellárnak székesfehérvári préposttá történt megválasztását erősítse meg. Dilecto filio Johanni de Civitella subdiacono et capellano nostro. Transmissa nobis capituli Albensis ecclesie, ad nos nullo medio pertinentis, petitio continebat, quod nuper Albensi prepositura vacante ipsi, sicut moris est, a rege Ungarie illustri petita licentia et obtenta, magistrum Benedictum, Budensem prepositum, virum utique literatum, providum et honestum, aule regie cancellarium, per cuius industriam creditur eadem ecclesia de bono in melius in temporalibus et spiritualibus reformanda, habita concessione venerabilis fratris nostri archiepiscopi Strigoniensis, a quo postularunt eundem, in Albensem prepositum elegerunt. Quare nobis humiliter supplicarunt, ut cum dictus magister pro confirmationis munere obtinendo hoc tempore ad Apostolicam Sedem venire non possit, super hoc provide curaremus eidem. Quocirca mandamus, quatenus inquisita de modo electionis, eligentium studiis et electi meritis plenius veritate, si electionem ipsam inveneris de persona idonea canonice celebratam, eam auctoritate apostolica confirmare procures, ab ipso, nostro et Romane ecclesie nomine, iuramentum fidelitatis sub forma, quam sub bulla nostra tibi transmittimus, de verbo ad verbum, per eiusdem patentes literas suo sigillo signatas, nobis fideliter per proprium nuntium quam citius transmittere non postponas, alioquin ea cassata facias ipsi ecclesie de persona