Budapest történetének okleveles emlékei. Monumenta diplomatica civitatis Budapest. Csánky [!] Dezső gyűjtését kiegészítette és sajtó alá rendezte Gárdonyi Albert I. (1148-1301). (Budapest, 1936.)
Cum igitur omnis potestas sit a Deo, reges et principes ecclesiasticis utilitatibus summo opere debent diligenter intendere, ut caduca transmutent sempiternis et de mammona iniquitatis amicos facientes, cum defecerint, in eterna tabernacula recipi mereantur. Hac nimirum consideratione provocati conventum monachorujm Cystercyensis ordinis de monasterio Triumfontium de Campanya in Hungáriám transmitti petiimus, quibuslocum, qui Vkurd vulgariter appellatur, ad monasterii edificationem deputavimus. Et ne eos, qui in eodem loco Deo in religionis habitu famulantur, propter defectum temporalium, sine quibus in hoc mortali corpore constituti non possunt sustentari, detrimentum [anime] pati contingeret, quasdam possesiones eidem ecclesie contulimus possidendas. In comitatu Syrimensi de possessionibus hereditariis quondam Petri filii Gurwey, que sua infidelitate exigente, quia crimen lese mayestatis matrem suarn occidendo commiserat, ad manus regias fuerunt devolute, in primis ipsum locum, ubi monasteruim est constructum, qui antea Vkurd, sed modo Belefons appellatur, cum omnibus suis pertinentiis, scilicet vineis, silvis, aquis et pratis et terris arabilibus, cum parte Danubii fluentis super terram illám et cum viginti quinque villis sub una ineta existentibus, quarum nomina sunt hec : Villa Comoncy etc. etc. etc. Contulimus insuper eidem ecclesie de consensu venerabilis patris Roberti Strigoniensis archyepiscopi plebanias utriusque Pesth cum patronatibus et omnibus proventibus in decimis maioribus et minutis et capellis. Item contulimus eidem ecclesie quinque tymynos salium solvendos in Scegued annuatim ad usum fratrum, qui in eodem monasterio commorantur etc. etc. etc. Volumus etiam et statuimus, quod sepedictum monasterium Belefontis quoad ius patronatus inmediate ad regem pertineat, qui pro tempore fuerit divina gratia constitutus. Ut igitur hec nostre donationis pagina inviolabilis in posterum perseveret, eam duplicis sigilli nostri munimine fecimus roborari. Dátum in Sebus, anno Dominice Incarnationis millesimo ducentesimo tricesimo septimo, octavo Kalendas Julii, regni autem nostri anno secundo. IV. László király 1279. január 30-án (tertio Kalendas Februarii) kelt átíró okleveléből, mely a kői káptalan 1385. június 28-án («in vigilia beatorum Petri et Pauli apostolorum«) kelt átíró oklevelében maradt fenn. Ez utóbbi oklevél kissé rongált foltos és helyenkint elmosódott írású hártyán, selyemzsinóron függő nagyon kopott kerek viaszpecséttel, az Országos Levéltárban »M. O. D. L. 216.« jelzet alatt őriztetik. Codex diplomaticus IV. 1. 68—71. 11. Árpádkori új okmánytár VII. k. 27—31. 11.