Budapest történetének okleveles emlékei. Monumenta diplomatica civitatis Budapest. Csánky [!] Dezső gyűjtését kiegészítette és sajtó alá rendezte Gárdonyi Albert I. (1148-1301). (Budapest, 1936.)
bium. Considerantes vero quod plus ledit rediviva cicatricis incisio, quam vulueris impressio primitiva, supradicte ecclesie Budensi, ne simili postmodum spoliatione gravetur, in posterum providentes, firmiter et expresse statuimus et regali auctoritate sancimus, quod eadem ecclesia totam terram, que supradictis metis concluditur, et iudicium eiusdem terre et ville in ea posite sive villarum, si que sunt in eodem territorio de cetero construende, necnon et tributum fori cum cybrionibus vinearum, sicut in privilegio clare memorie HJemerici] fratris nostri regis illustris clarius continetur, et tyminios etiam salium, quos idem Hjemericus] rexeidem ecclesie pro remedio animesue concessit, sub ea libertate, que in eiusdem regis autentico est expressa, usque ad confinium regni nostri transportandos, perpetuo et integro iure possideat. Nullus preter prepositum Budensem in Budensi villa seu territorio iudicare, nullus eidern ecclesie tributumfori vei cybriones vinearum contra privilégium eiusdem aufferre presumat. Si quis autem in prefate ecclesie terra commorans vei postmodum commoraturus iudicio prepositi Budensis astare contempserit, terra eiusdem ecclesie omnino privetur et terminos eiusdem terre alias abitaturus excedat. Et ut hoc ratum bus villis Poucernie participando vádit usque Danubium. Preterea ut supradicta ecclesia nostra Budensis maiori et ampliori congaudeat libertate, firmiter et expresse statuimus et regia auctoritate sancimus, ut nullus bilotus, nullus comes, comes curialis sive aliquis altér populum Budensis ecclesie preter loci eiusdem prepositum quoquo casu presumat de cetero iudicare. Statuentes etiam, ut si quis super terra sepedicte ecclesie commorans vei commoraturus iudicio Budensis prepositi astare contempserit, terra ecclesie eiusdem privetur omnino et terminis eiusdem terre alias habitaturus excedat. Ut autem