Budapest történetének okleveles emlékei. Monumenta diplomatica civitatis Budapest. Csánky [!] Dezső gyűjtését kiegészítette és sajtó alá rendezte Gárdonyi Albert I. (1148-1301). (Budapest, 1936.)
Insula Beate Virginis Kosuh, Belch, Rakusy et Dada vocatas in Symigiensi et Tolnensi comitatibus existentes, quas magister Moyus bone memorie eisdem dominabus cum ageret in extremis ob anime sue remedium et salutem cum puplicis et evidentibus instrumentis de conniventia, beneplacito et permissione nostra contulerat, ad suggestionem quorundam einulorum earundem dominarum inbrigari (!) fecissemus, officiales ipsarum spatio exigui temporis removeri facientes ab eisdem. Quia tamen eedem domine per procuratores suos legitimos cum studio sollertissimi laboris instrumenta et munimenta sua exhiberi fecerunt coram nobis et eisdem inspectis donationem per predictum magistrum Moyus factam in ipsis quatuor terris seu villis Kosuh, Belch, Rakusy et Dada vocatis comperimus esse iustam, decentem, salubrem et honestarn, remotis et cassatis officialibus nostris ab eisdem villis cum omni integritate et plenitudine suorum iurium reliquimus, reddidimus, restituimus et restitui fecimus ecclesie Beate Virginis de Insula apud Budám et devotis dominabus in eadem ecclesia degentibus et Deo iugiter famulantibus iure perpetuo, pacifice et irrevocabiliter possidendas, collationem ipsarum possessionum per magistrum Moyus bone memorie factam ratam, gratam habentes et acceptam, renuntiantes auctoritate presentium omni iuri reginali, si quod nos quocunque modo in factis predictarum possessionum Kosuh, Belch, Rakusy et Dada vocatarum contingere posset ad presens vei etiam in futurum, cum in donationibus ecclesiis Dei, presertim religiosam vitám ducentibus factis et temporaliter et spiritualiter non immerito speremus gratulari. Ut igitur huius nostre donationis seu collationis series robur optineat perpetue firmitatis, nec processu temporum valeat per quempiam in irritum retractari, presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus venerabilis patris domini Benedicti, episcopi Vesprimiensis, aule nostre cancellarii, fidelis nostri, anno Domini millesimo ducentesimo nonagessimo. Eredetije hártyán, függő pecsét nélkül, az Országos Levéltárban »M. O. D. L. 1299.« jelzet alatt. 233 Lábad, (1290. február 3.) IV. László király a margitszigeti apácák Csolnok nevű faluja részére hetivásártartási jogot engedélyez. Nos Ladislaus Dei gratia rex Hungarie memorie commendantes significamus tenore presentium universis, quod ad petitionem domine