Budapest történetének okleveles emlékei. Monumenta diplomatica civitatis Budapest. Csánky [!] Dezső gyűjtését kiegészítette és sajtó alá rendezte Gárdonyi Albert I. (1148-1301). (Budapest, 1936.)

vei centenario blumbi unum frisaticum. De omnibus autem minutis fori, sicut de lino, de canapo, ollis, scutellis, cyfis et aliis dabitur secundum consuetudinem approbatam. Item macellarii singulis diebus carnium dant dimidium frisaticum, exceptis, qui carnes bovinas vendunt, qui dimidiam cutem boum, quos occidunt, solvunt. Item si aliquis centum cutes emptas sive in curru, seu navigio de Strigonio transferat, dat unciám ; tantumdem datur de pellibus caprinis et ovinis, Item de una masa cere, que continet ducentas viginti marcas in pondere, viginti frisatici dantur sive quatuor pondéra. Item de centum zoanis salium, de quocumque locorum quo­modocumque Strigonium deferantur, unum sal datur. Item si carine de partibus inferioribus asscendant continentes cutes boum, de centum cutibus solvitur uncia. Item de singulis navibus victualium de Soiaragdo datur unus frisaticus. Item mercatores, qui in loco fori sunt cum suis tentoriis, singuli solvunt in omni sabbato unum frisaticum, similiter et sutores de qualibet sessione sabbato unum frisaticum. Item de singulis curribus transeuntibus cum suis mercimoniis ad confinium solvitur iustum tributum. Similiter et de magnis bobus, si pellantur extra fórum vei in curru ad confinium, de quolibet bove emptor dat duos frisaticos. Item de curribus cum mercimoniis transeuntibus de Musinio in Pest vei de Pest in Mu­sunium, qui non intrant civitatem Strigoniensem, in villa Tat integrum solvitur tributum. Item venditores vestium antiquarum, pilleorum, cirotecarum et cerdones quolibet sabbato dant unum frisaticum. Item venditor servorum et ancillarum dat quadraginta denarios usuales. De singulis honeribus cumulonum, qui bytel vocantur, et de scemerce solvitur unus frisaticus etc. etc. Nos igitur privilegia predictorum predecessorum nostrorum felicium recordationum illustrium regum Hungarie de verbo ad verbum presentata nostre gratie inseri facientes prefataque privilegia non cancellata, non abrasa, non contaminata, nec in aliqua sui parte vitiata, in quarta (!) videlicet filys (!) sericeis ceraque apensis clara prorsus et munda reperientes ac exigente iustitia omnino iusta, rata habentes et accepta ad petitionem et rationabilem instantiam eiusdem magistri P[auli] prepositi Strigoniensis duximus confirmanda duplicisque nostri sigilli munimine consignanda. Dátum per manus venerabilis patris Thfome] episcopi Waciensis, aule nostre cancellarii, dilectis (!) et fidelis nostri, anno Domini M° C°C° octuagesimo octavo, regni autem nostri anno sextodecimo, inditione (!) príma, quartodecimo Kalendas Maii. Eredetije hártyán, melynek selyemzsinóron függött pecsétje hiányzik, az eszter­gomi főkáptalan magánlevéltárában »Lad. 41. fasc. 3. nr. 3.« jelzet alatt.

Next

/
Thumbnails
Contents