Budapest történetének okleveles emlékei. Monumenta diplomatica civitatis Budapest. Csánky [!] Dezső gyűjtését kiegészítette és sajtó alá rendezte Gárdonyi Albert I. (1148-1301). (Budapest, 1936.)

ecclesie elemosinam elargito exhibuerunt privilégium clare memorie Emirici regis confirmatorium dicti tributi pristine seu donationis antique prius dudum facte ac reverentissime memorie regis Bele incliti avi nostri, cuius quidem privilegii quidam interpretatione maligna violare calump­niose volentes continentiam et tenorem, cum et si dicta sint luce privilegia clariora, sollicitam tamen per dubitationem conficte fucatam, ne ius nostre ecclesie valeat taliter per emulos inumbrari, aliquos malitiose transeuntes circa Strigonium prope civitatem, licet extra, stúdiósé in fraudem telonii non solvendi eo tueri conantur et defendere ab ipsa solutione tributi, quod sepedicti vectigalis in fraudem detractant ingredi civitatem, inde sibi solamen evasionis indebite prestolantes, unde possunt merito revera in penam committere vectigalis, quoniain eo ipso, quod in evasione taliter telonii sepedicti aliunde declinant, debent omnia perdere, que deferunt, secundum approbatam consuetudinem nostre patrie, necnon ratione parili, ut crediinus, cuiuslibet regionis, sicut etiam iurisperiti testantur. Quare regalis sententie deliberatione sanccimus, quod sive per Durug transitum ante civitatem Strigoniensem nolentes ingredi faciant, sive per Banhida, sive per aliam quamcunque viam de Buda vei de Pest aut vicinis abinde partibus commeantes versus Iaurinum transeuntes, nisi apud Strigonium telonio debito persoluto, in pena com­mittant non soluti, prout expedit, vectigalis et apud Iaurinum valeant exigi, quod tenentur, pena condigna preter hoc secundum morém nostre patrie tales pro modo commissi severius percellendi. Verum quia plerisque hominum perversorum opere pretium esse dignoscitur calumpniari ius­titiam ac assuetudinalis decentie debito nisi ferius refragari, contra eandem sanctam Strigoniensem ecclesiam aliud etiam absurdum audivimus per aliquos petulantius attemptari, quod cum mercatores omnes de ultra Renum aut de Francia conterminisve illis partibus aut etiam de Venetiis venientes debite pareant solutioni tributi in omnibus ipsorum mercibus, quas deportant, soli Viennenses et Ratisponenses et illis convicini omnes, videlicet Cysrenenses in omnibus aliis exsolutionibus tributorum rerum quarumlibet per ipsos in regnum Hungarie delatarum se cum aliis mercatori­bus similiter ad tributa Strigoniensis ecclesie teneri fatentur, excepto, quod de pannis coloratis, de quorum petiis quadraginta ab omnibus aliis inercatoribus sine causatione qualibet solvitur marca utia, verum omnes predicti Cysrenenses de ligatura vei balla una, quotcumque contineat petias, et si centum, nituntur quadam presumptione ebete (!) singulari solvere tantummodo pondus unum, dum suas sarcinas sive ballas panno-

Next

/
Thumbnails
Contents