Budapest történetének okleveles emlékei. Monumenta diplomatica civitatis Budapest. Csánky [!] Dezső gyűjtését kiegészítette és sajtó alá rendezte Gárdonyi Albert I. (1148-1301). (Budapest, 1936.)
in regno Ungarie ex donatione regia, ad eum quoad spiritualia immediate spectare, non sine vestro gravamine postmodum ordinavit, ut predicti clerici duas partes, vos vero tertiam partém perciperetis usque ad triennium proventuum predictorum et ex tunc nullám perciperetis de ipsis proventibus portionem, nisi infra dictum triennium vos super hoc a Sede Apostolica obtinere contigerit gratiam specialem. Nos itaque volentes vobis ac monasterio vestro paterna in hac parte sollicitudine providere, vestris supplicationibus inclinati, ut premissis iuris existentibus, non obstante, quod prefatum triennium, ut asseritis, est elapsum, predictam tertiam partém iuxta huiusmodi ordinationem dicti archiepiscopi perpetuo percipere ac retinere libere valeatis, auctoritate vobis presentium indulgemus. Nulli ergo etc. nostre concessionis etc. Dátum Tibure, decimo Kalendas Octobris, anno primo. A Registri Vaticani sorozat 43. kötetének 47. lapjáról, a vatikáni levéltárból. Theiner: Vetera monumenta I. k. 353. 1. Árpádkori új okmánytár IV. k. 278—79. 11. Monumenta episcopatus Vesprimiensis II. k. 10. 1. 208 1285. Erzsébet királyné Sándor comes fiainak adományozza a tolnamegyei Zekul birtokot a tatárok ellen a budai vár alatt tanúsított hősies magatartásuk jutalmául. Elisabeth Dei gratia regina Hungarie universis Christi fidelibus salutem in salutis largitore. Quia per cursus temporum nonnunquam rerum gestarum veritas obscuratur etc. Proinde universorum presentium futurorumque notitie tenore presentium volumus pervenire, quod comes Jako et magister Gregorius, filii comitis Alexandri de Goulog, fideles nostri ad nostram accedentes presentiam quandam terram conditionariorum nostrorum Zekul vocatam vacuamque et incolis carentem in comitatu Tolnensi existentem petierunt a nobis sibi dari etc Nos siquidem consideratis meritoriis obsequiis et obsequiosis servitiis predictorum filiorum etc. maximé autem et specialiter cum in castro Budensi incluse propter metum Tartarorum fuissemus simul cum fidelibus baronibus ac juvenibus domus nostre ac civibus Budensibus, intuentibus nostre manistatis oculis irruentes contra Tartaros, regni nostri capitales inimicos, mortis periculum nullatenus formidantes studia indefesse fidelitatis laudabiliter impenderunt, predictam terram Zekul vocatam etc. dedimus, contulimus et donavimus etc. Dátum per manus venerabilis