Budapest történetének okleveles emlékei. Monumenta diplomatica civitatis Budapest. Csánky [!] Dezső gyűjtését kiegészítette és sajtó alá rendezte Gárdonyi Albert I. (1148-1301). (Budapest, 1936.)

taculo simpliciter revertentur, cum huiusmodi concessio nostra personalis fuerit, non reális, videlicet persone ipsius domini Thome episcopi esse et non eius successori vei ecclesie constet facta, et si status noster per cursum illorum octo annorum aliqualiter forsitan mutaretur, nihilominus de parte successoris nostri per lapsum octo annorum hanc concessionem nostram ordinavimus firmiter et volumus inviolabiliter teneri in sui roboris serie perdurante. Si autem ipse dominus Thomas episcopus pendente spatio eorundem octo annorum ad altiora fuerit exaltatus vei debitum Ade exsolverit divino iudicio evocante, statim post eius exal­tationem vei ingressionem universe carnis ad viam, predicte curia et turris cum aliis edificiis archiepiscopalibus constitutis ibidem ad nos et ad nostrum successorem cum plenitudine sui iuris redibunt, ita tamen, quod pro meliorationibus, innovationibus et reformationibus, quas ipse dominus Thomas episcopus in premissis curia, turre et domibus medio tempore fecerit cum suis expensis, nos et successor noster sibi, prout extimationi et visui fuerint opera eius in premissis subiecta, de satis­factione et recompensatione pecuniaria teneremur refudere (!). IV. László királynak 1285. augusztus 14-én Sároson kelt jóváhagyó okleveléből, melynek eredetije a prímási levéltárban »Arch. saec. Qu. 1.17.« jelzet alatt található. Codex diplomaticus V. 3. 287—290. 11. Monumenta ecclesiae Strigoniensis II. k. 199—201. 11. 2Qg 1285. szeptember 4. A margitszigeti apácák kijelentik, hogy a veszprémi püspöktől és káptalanától Szent István hitvalló tiszteletére a szigeten építendő kápolnára azon feltétel alatt kaptak engedélyt, hogy annak káplánja az egyházmegyei zsinaton megjelenni tartozik. Universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis priorissa totusque conventus sororum monasterii S[ancte] Marié de Insula Danubii prope Budám salutem in Domino sempiternam. Licet venerabilis páter Petrus, Dei gratia episcopus Vesprimiensis, noster dioces[an]us ex libera­litate paterna nobis ad petitionem domine Elisabeth, filie domini Stephani, quondam illustris regis Hungarie, sororis videlicet monasterii memorati, concesserit, ut in predicta insula nostra unam capellam lapideam ad honorem beati Stephani confessoris construere possemus, eandemque capellam quibusdam libertatibus specialibus dotaverit, prout in litteris

Next

/
Thumbnails
Contents