Budapest történetének okleveles emlékei. Monumenta diplomatica civitatis Budapest. Csánky [!] Dezső gyűjtését kiegészítette és sajtó alá rendezte Gárdonyi Albert I. (1148-1301). (Budapest, 1936.)
contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Dátum apud Vrbem ueterem, Nonis Novembris, pontificatus nostri anno tertio. Eredetije olasz hártyán, selyemzsinóron függő ólompecséttel, melynek egyik oldalán a»MARTINVS PP. 1111.«felírás olvasható, az Országos Levéltárban »M. 0. D. L. 1156.« jelzet alatt. Monumenta episcopatus Vesprimiensis II. k. 9. 1. 200 1283. november 11. Kozma komáromi várnagy az ekecsi várjobbágyok és a margitszigeti apácák szakállasi jobbágyai közt bizonyos területek miatt kitört viszályban a tárnokmester meghagyásából igazságot tesz. Cosmas curialis comes et castellanus de Kamarun tenore presentium, quibus expedit, significamus universis, quod, cum dominus noster Petrus magister tavarnicorum domini regis possessiones domine Elisabet sorori (!) domini regis de Insula Beate Marié, quas populi de Ekech indebite detinebant, auferendo ab ipsis dicte domine nobis reddere preceperit, pro quibus tamen possesionibus inter iobagiones domine Elisabet et inter populos de Ekech rancor seu discordia diu fuerit excitata, tandem nos propter iustitiam et propter maiorem evidentiam Johannem, Sebastianum, Miko comites, iobagiones castri de Kamarun et alios super faciem ipsius possessionis ad sciendam et inquirendam veritatem seu iustitiam transmisimus, utrum ipsa possesio, pro qua contentio vertebatur inter partes, sit vei pertineat domine Elisabet necne. Qui Johannes, Sebastianus, Miko et alii iobagiones castri de Kamarun accedentes super ipsam contentiosam possessionem demum ad nos redeundo per nos inquisiti dixerunt, quod convocatis commetaneis et vicinis ipsam terram et possessionem taliter rehambulassent, quod duos lacos pissane(!) Sceleueyze et Benedukueyze vocatas cum aqua Duduagh superius usque aquam Mihal vocate (!), que pertinet similiter domine Elisabet, resignassent populis de Zakalus, videlicet iobagionibus dicte domine Elisabet, ipsam aquam vero Duduagh de aqua Mihal vocate (!) superius populis de Zakalus, iobagionibus domine Elisabet et populis de Ekech in communi percipere et habere reliquerunt. Nos itaque scita iustitia populorum de Zakalus, iobagionum domine Elisabet, ipsam possessionem premissam auferendo de populis de Zakalus