Budapest történetének okleveles emlékei. Monumenta diplomatica civitatis Budapest. Csánky [!] Dezső gyűjtését kiegészítette és sajtó alá rendezte Gárdonyi Albert I. (1148-1301). (Budapest, 1936.)

nent, preposito et capitulo in persona magistri Pauli lectoris Budensis, nomine capituli comparentis, reddidisset — — suis utilitatibus secundum statum suum a tempore, cuius non extat memória, ad ecclesiam vestram Budensern pertinere. Dátum feria tertia post Dominicam Judica, anno domini millesimo Mátyás király 1478. évi okleveléből, melynek könyvtáblából kifejtett s közepén erősen megcsonkított eredetije a Magyar Nemzeti Múzeum törzslevéltárában található. jgg Zsámbok, 1283. ápril 15. Máté nádor végrendelete, melyben neje és a margitszigeti apácák javára rendelkezik s az utóbbiakra hagyja Gyrky és Nandur nevű birtokait. Nos Matheus palatínus comes Posoniensis, Syrnigiensis et iudex Cuinanorum memorie commendantes significamus universis, quibus expedit, presentium per tenorem, quod quia cuncta secundum divinam dispositionem sunt transitoria et unus quilibet tesauros sibi debet in celis tesaurizare, nos in diversis casibus fortune incedentes volentes nostre anime invigilare hoc condimus testamentum, ut possessiones nostras Periese, Nyinpty et Jech vocatas cum earum pertinentiis universis et cum tributo nostro de Thopulchan, si nos de hoc seculo transmigrare contingat, reliquimus et legavimus domine consorti nostre possidendas ita, quod sive inter sorores in habitu, sive in eisdem, donec vivát, commoretur et liberam habeat ipsas possessiones possidendi facultatem ac de ipsarum proventibus pro remedio nostre anime elemosinas in missarum celebratio­nibus et in aliis largiatur ita tamen, quod fráter noster medio tempore nichil iuris habeat in eisdem, sed dum ipsa etiam nostra consors debitum universe carnis in sui transmigratione de hoc seculo persolverit, ipse nostre possessiones in ius fratris nostri devolvantur iterato. Ordinavimus etiam, quod possessiones nostre Gyrky et Nandur vocate eo, quod sunt per nos aquisite et non hereditarie, in perpetuum ius monasterii Beate Virginis de Insula devolvantur et statuantur. Et, ut hec premissa esse possint rata et firma, domine Elysabeth de Insula Beate Virginis, sorori domini nostri regis, excellentissime domine nostre commisimus omnia illa observari facienda. Dátum apud Sambuk, in Cena Domini, anno Eiusdem M° CC° LX°X°X° tertio. Eredetije hártyán, kívül rányomott kerek viaszpecsét töredékével, az Országos Levéltárban »M. O. D. L. 1143.« jelzet alatt. Árpádkori új okmánytár IX. k. 360—61. 11.

Next

/
Thumbnails
Contents