Budapest történetének okleveles emlékei. Monumenta diplomatica civitatis Budapest. Csánky [!] Dezső gyűjtését kiegészítette és sajtó alá rendezte Gárdonyi Albert I. (1148-1301). (Budapest, 1936.)

tornyát és egyéb épületeit kivéve — a margitszigeti apácáknak adományozza s minden ezzel ellenkező intézkedést érvénytelennek nyilvánít. Ladizlaus Dei gratia Hungarie, Dalmatie, Croatie, Rame, Sevie(!), Gallicie, Lodomerie, Comanie Bulgarieque rex omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in Domino sempiternam. Divini numinis inconprehensibilis altitudo regni gubernacula regibus catholice fidei eo committit felicius gubernanda, quo iidem reges ecclesias Christi sanguine rubricatas sue tutele commissas nituntur ditare in temporalibus uberius seu dotare, presertim eas, que sancte religionis modulis cultui divino devotius sunt annexe. Proinde ad universorum notitiam tam presentium quam futurorum harum serie volumus pervenire, quod nos pia devotionis consideratione, quam ad Gloriosam Dei Genitricem, que cuiquam fideli novercari non novit, habemus, benignissime inducti insulam supra Danubium circa Veterem Budám existentem, que quondam Insula Leporum wlgariter, nunc autem Insula Beate Virginis Marié nun­cupatur, exceptis claustris et septis fratrum Minorum et fratrum ordinis Premonstratensis de monasterio Beati Mychaelis ac castro Cruciferorum domus hospitalis et castro, turri ac domibus archiepiscopatus Strigoni­ensis in eadem insula constitutis, cum muris, terris, habitatoribus presen­tibus et futuris ac aliis utilitatibus damus, donamus et concedimus domine Elisabeth karissime sorori nostre ac omnibus dominabus sororibus, videlicet monasterii Beate Virginis in eadem insula iugiter Deo famulantibus et monasterio supradicto prepetuo et inrevocabiliter possidenda, volentes et concedentes, quod a modo tam ipsum monasterium Virginis intemerate, quam universe religiose sorores in eodem feliciter degentes collatione huius insule per nos regaliter facta secure et illibate gaudeant et fruantur, non obstantibus litteris seu aliis instrumentis, si que tam predecessorum nostrorum illustrium regum Hungarie, quam nostris temporibus quomodolibet processerunt vei inposterum emanarent, quas et que auctoritate presentium, ne premisse collationi nostre preiudicium generent vei gravamen, revoca­mus, cassamus et pariter irritamus. In cuius rei memóriám firmitatem­•que perpetuam presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri robore communitas. Dátum per manus venerabilis viri magistri Bart­holomei aule nostre vicecancellarii, dilecti et fidelis nostri, anno Domini M° CC° LXXXIT, regni autem nostri anno decimo. jgg 1282. IV. László király az egész Margitszigetet — a ferencrendi és prémontrei kolostorok területét, a keresztesek kastélyát s az esztergomi érsekség kastélyát,

Next

/
Thumbnails
Contents