Budapest történetének okleveles emlékei. Monumenta diplomatica civitatis Budapest. Csánky [!] Dezső gyűjtését kiegészítette és sajtó alá rendezte Gárdonyi Albert I. (1148-1301). (Budapest, 1936.)

habét erga Beatam Virginem, et salutem aníme sue contulisset perpetuo possidendam, statuendo, quod nullus tam de Vngaris quam de Cumanis eandem sororem suam vei sorores dicti monasterii aut officiales earundem ratione ipsius terre auderet vei presumeret molestare, exhibendo ad hoc idem comes Paulus privilégium eiusdem domini Ladizlai regis, assertionem, quam dixit, et metas predicte terre ad plénum continentes (!), cui scilicet privilegio iidem Alexander filius Nicolai et Jobagh filius Borlouch ac Petrus filius Elye astans nomine protectoris per nos semel, secundario et tertio requisiti non contradixerunt. Nos igitur, quia per Alexandrum, Jobagh et Petrum predictos eidem privilegio contradictum non extitit, nec aliquam rationem evidentem iuxta questionem seu assertionem ipsorum contra predictas sorores super facto ipsius terre pretendere potuerunt, predictam terram Taarnuk vocatam in metis et terminis in ipso privilegio Ladizlai regis contentis domine Elysabeth et sororibus dicti monasterii Beate Virginis de Insula secundum continentiam dicti privilegii domini Ladizlai regis reliquimus perpetuo possidendam. Dátum Bude, tertio die festi Nativitatis Beate Virginis, anno Domini M° CC° octagesimo. Eredetije hártyán, hátlapján viaszpecsét némi maradványával, az Országos Levéltárban »M. O. D. L. 1070.« jelzet alatt. Árpádkori új okmánytár IX. k. 279—80. 11. 177 (Buda) 1280. szeptember 26. Tamás váci püspök királynéi kancellár bizonyítja, hogy Moys királynéi tárnokmester halálos ágyán már régebben alkotott vég­rendeletét teljes egészében érvényesnek nyilvánította s a margitszigeti apácákra hagyományozott birtokokat újból nekik adta. In nomine Domini. Amen. Nos Thomas miseratione divina episcopus Vachyensis, aule illustris regine cancellarius, significamus omnibus per tenorem, quod Moys magister tawarnicorum domine regine in lecto iacens egritudinis, compos sui, in nostri presentia et magistri Ambrosi lectoris et magistri Johannis cantoris ecclesie Budensis, nomine ipsius capituli Budensis, Adriano ministro fratrum minorum et fratris Mychaelis eiusdem ordinis ac fratris Petri et socii sui de ordine fratrum Predicatorum ac multorum aliorum presentia ad hoc specialiter vocatorum cum summa devotione testamentum dudum editum per eundem magistrum Moys in bona convalescentia et multorum regum illustrium aprobatione et presen-

Next

/
Thumbnails
Contents