Budapest történetének okleveles emlékei. Monumenta diplomatica civitatis Budapest. Csánky [!] Dezső gyűjtését kiegészítette és sajtó alá rendezte Gárdonyi Albert I. (1148-1301). (Budapest, 1936.)
fidelium nostrorum fecimus introduci. Mete vero terrarum villarum predictarum, sicut in litteris eiusdem capituli Budensis contineri vidimus, hoc ordine distinguntur: Prima enim meta incipit a parte orientali in loco, qui dicitur Hurhtetew, ubi sunt tres terree mete, separantes a terris villarum Koroa et Epul vocatarum. Hinc procedendo parum in superiori parte vinee Theryn Latini sunt due terree mete. Item in monte, qui dicitur Keykmal sunt due terree mete. Deinde in monte Homoroutetew vocato sunt due terree mete. Post hec in Theteufeu sunt similiter due mete. Hinc declinando versus meridiem in quadam valle sunt due mete terree, separantes a terris Benka. Hinc tendit ad locum, qui dicitur Eleumal, et ibi sunt due mete terree. Hinc vergit ad promontorium, quod vocatur Arnykmal, et ibi sunt due mete. Hinc procedendo inter duos lapides sunt due mete terree. Hinc desscendendo in valle sunt due mete. Deinde in loco, qui dicitur Medyesmal, in inferiori parte sunt due mete. Post hec asscendendo in monte sunt tres mete angulares, separantes a terris Bench et Zamur. Hinc declinando versus occidentem sunt tres mete. Hinc eundo in montem Rowozmal dictum sunt due mete. Hinc procedendo paulisper in eodem monte sunt due mete. Post hec vergit ad aquilonem ad quandam vineam populorum de Zamur, sub qua vinea sunt tres mete angulares separantes a terris ville Trypul. Hinc per quandam vineam antiquam et incultam desscendendo in fossato pervenit ad locum Heuser dictum et ibi sunt due mete. Dein desscendit in vallem in fenetum et ibi sunt due mete. Post hec asscendit ad unum montem Barbaylo nominatum, ibi sunt due mete. Hinc desscendit in vallem, qui dicitur Souskuth, et ibi sunt due mete. Hinc asscendendo in montem, qui dicitur Gudulamal, ibi sunt due mete. Deinde desscendit in unam vallem, quam vocant Humorow, et revertitur ad priorem metam et ibi terminatur. Et hiis omnibus predictis metis memorata terra Symog distinguitur et separatur. Ut igitur huius nostre collationis seu donationis series robur obtineat perpetue firmitatis, nec processu temporum valeat per quempiam in irritum revocari, presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus venerabilis patris Philippi episcopi Waciensis, aule nostre fidelis cancellarii, anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo V°. Eredetije hártyán, selyemzsinóron függő kettős viaszpecsét darabjával, az Országos Levéltárban »M. 0. D. L. 921.« jelzet alatt. Codex diplomaticus V. 2. 286—88.11. Árpádkori új okmánytár XII. k. 144—46.11.