Budapest történetének okleveles emlékei. Monumenta diplomatica civitatis Budapest. Csánky [!] Dezső gyűjtését kiegészítette és sajtó alá rendezte Gárdonyi Albert I. (1148-1301). (Budapest, 1936.)

terium et cenobium prediis et possessionibus dotare curavit, prout regie circumspectionis sublimitas requirebat. Verum, quia villa Jenev super villám Pest in diocesi Wacyensi sita ad Strigoniensem ecclesiam pleno iure tunc pertinens, utpote in qua eiusdem ecclesie capitulum plénum domínium et inconcussam possessionem habuit et habebat, ratione vicinitatis eisdem monasterio et cenobio admodutn utilis et plurimum fuerat opportuna, idem avus noster eandem villám permutationis titulo petiit per ipsum capitulum dari monasterio et cenobio supradictis, offerens pro ea villám Zalka in comitatu Huntensi existentem, que iuste ad manus regias fuerat devoluta. Quia vero et sacrorum canonum et legális permittit auctoritas ecclesiarum predia et possessiones cum regibus et principibus permutari, idem capitulum auctoritate bone memorie Benedicti tunc archiepiscopi Strigoniensis, sicut decuit, accedente, sepedictam villám Jeneu pro villa Zalka taliter concesserunt, ut ipsa villa Jenev cum omnibus utilitatibus suis, portu videlicet in Danubio, terris arabilibus, feneto et libertinis ascriptitiis seu originariis glebe adherentibus in eadem cederet in ius et proprietatem monasterii et cenobii iam dictorum, pro qua eiusdem permutationis titulo supradictus dominus rex karissimus avus noster dedit, concessit, contulit et tradidit iam dictam villám Zalka in predicto Huntensi comitatu existentem cum omnibus utilitatibus et pertinentiis, terris videlicet arabilibus, silvis, pratis seu fenetis, molendinis ac pisca­tionibus in ipsum capitulum pleno iure dominii transferendo, ordinans et irrefragabiliter statuens, ut predictum Strigoniense capitulum ipsam villám Zalka, sicut alias Strigoniensis ecclesie possessiones, habeat, retineat et gubernet, sicut super hiis omnibus nobis veridica prelatorum et baronum regni nostri fecit assertio plenam fidem. Nos itaque considerantes, quod si quilibet contractus inter quoslibet bona fide initi per reges et principes debeant in suo vigore conservari, illi tamen contractus, quos reges ipsi et principes cum sacrosanctis ecclesiis ineunt, tanto solidius debeant subsistere, quanto eminentior auctoritas eos firmát, permutationem predictam ratam, gratam, firmám et acceptam habemus et eam regie approbationis amminiculo de predictorum baronum et prelatorum regni nostri consilio roboramus et ex certa scientia confirmamus, volentes ipsam villám Zalka beato Adalberto et per eum Strigoniensi capitulo tum ex premisso permutationis titulo, tum ex hac nostra confirmatione applicatam perhenniter conservari et aliis bonis Strigoniensis ecclesie incorporari perpetuo ac coniungi. Ut igitur sepedicte permutationis et presentis nostre confirmationis series successorum varietate temporum

Next

/
Thumbnails
Contents