Budapest történetének okleveles emlékei. Monumenta diplomatica civitatis Budapest. Csánky [!] Dezső gyűjtését kiegészítette és sajtó alá rendezte Gárdonyi Albert I. (1148-1301). (Budapest, 1936.)
Néma vocato et filio, cuius uxor et filie sunt libere, lego Andree comiti vei consorti sue vei filiis tali conditione, quod, si eisdem terra predicta píacuerit ad emendum, extunc sorori mee domine Marié vei filiis eius dent XII marcas pro mutuo, quod apud eandem mutuavi. Item quendam servum meum Thomam nomine super quadam terra mea noinine Nana existentem, qui habét duos filios, quorum minorem dimitto liberum, eundem Thomam cum filio suo maiore lego eidem comiti Andree tali conditione, quod ad opus ecclesie fratrum Minorum in Insulam det eorundem valorem. Item quendam servum meum nomine Paulum apud sororem meam, consortem comitis Andree, servientem lego eidem sorori mee et sicut ei secundum Deum videbitur, faciat pro remedio anime mee. Item Paulum, filium Magog servi mei, dimitto libertati. Istas considerationes antedictas non habens adhüc heredem ordinavi coram fratribus Minoribus, sicut dixi. Si autem Dominus filium, sicut spero, dederit, omnes possessiones meas, omnes servos meos et omnes res meas tam in pecoribus, quam in aliis, lego filio meo. Item post hec omnia rogo fratres meos karissimos Merk, Stephanum et Andreám comites, quod, si me decedente consors mea in domo sua manere voluerit, ab omnibus ipsam infestare volentibus protegatis et, si recedere voluerit, honeste sine tribulatione aliqua et molestia conducatis. Ego consors Demetrii adhuc bene sanus (!) et incolumis tale condidi testamentum, quod, si ante maritum meum mori me contigerit, dotem meam cum rebus parafernalibus lego marito meo, quod nullus fratrum meorum ipsum de hiis possit infestare. Item rogo maritum meum, quod funus meum apud ecclesiam Sancti Johannis ewangeliste fratrum Minorum de Monté recondere teneatur. Item in die defunctionis mee pro anima mea eisdem fratribus Minoribus lego duas nasvas meas. Item unum monile. Item cingulum de aurifrigio tres marcas argenti continentem sine aurifrigio. Item lego cortinam purpuream. Item cortinam de bisso. Item cortinam sive velum de lineo panno. Item unum purpur aureum. Item unum tapete de duobus melius. Hec omnia cum funere meo presentata lego fratribus, sicut dixi. Item sorori mee lego vittam de gemmis. Item coopertorium capitis aureum. Item aurifrigium ad crines crispandum. Item pepulum, quod fatyl vocatur, de gemmis et auro. Hec omnia lego sorori mee. Item obstetricem meam ancillam nomine Punchur et Chakan, filium eius, liberos dimitto, quod nullus eos in servitutem pristinam possit revocare. Item Helyzabet ancillam meam filiam Helene ancille mee dimitto liberam. Item Helenam ancillam meam, lego