Budapest történetének okleveles emlékei. Monumenta diplomatica civitatis Budapest. Csánky [!] Dezső gyűjtését kiegészítette és sajtó alá rendezte Gárdonyi Albert I. (1148-1301). (Budapest, 1936.)

quam incurrerat propter Zlandum voto electionis libere assumptum in presulem seu receptum contra nostre propositum maiestatis, suam exsequi iustitiam non valente, in ecclesiam etiam beati Jacobi apostoli Bude similiter existentem prope Aquas Calidas, quam quidam aule maiestatis nostre clerici defensione nostre potentie in exemptam nisi sunt erigere plébániám, et tributum unius ponderis, quod a singulis tunellis vini de Buda vei in Budám deferendis dari consuevit eidem ecclesie et persolvi, simul cum ecclesia Beate Virginis Marié in Monté Budensi noviter fabri­cata, vocata plebania apud vulgos (!), quam ob instantiam fratrum Predicatorum et demum filie nostre carissime domine Margarete specialem dilectionem et favorem sanctimonialibus monasterii Beate Virginis in Insula Danubii non sine gravi Vesprimiensis ecclesie preiudicio nostra potestate de facto anneximus, conferentes eidem Vesprimiensi ecclesie, in cuius diocesi est fundata cum capellis in eodem territorio tam factis, quam in posterum faciendis, subiectas iure ordinario profitemur, sicut etiam iidem fratres ordinis Predicatorum ac sanctimoniales in dedicatione monasterii Virginis Gloriose Zlando episcopo ipsam dedicationem pro­hibente appellatione legitima interiecta nobis et pluribus baronibus regni nostri presentibus hoc recognoverunt manifeste, assumpmentes satisfac­tionem plenariam de preteritis exhibere et de futuris Vesprimiensis ecclesie iacturis in posterum abstinere emergentibus ex premissis. Ceterum ecclesiam beati Gerardi, que existit in Kreynfeld, quam matris nostre ob remedium anime monasterio Belefontis donavimus, sicut ceteras omnium insularum Danubii ecclesias inter Strigoniensem, Quinqueecclesiensem et Zagra­biensem dioceses existentes longe Iateque diffuse Vesprimiensis diocesis arbitramur et ad ipsam Vesprimiensem ecclesiam pleno iure recognoscimus pertinere ac testamur de facto nostra potestate regia per importunitates petentium occupatas. Decimationem preterea de Waal, quam Thomas quondam palatínus fundator monasterii de Erchy eidem monasterio layca potestate nisus fecerat aplicare et cognita veritate prelátus et fratres ipsius monasterii licet cedentes de piano (!) Vesprimiensi ecclesie in manus episcopi resignarunt privilegia ordini ipsorum vei loco concessa aut si aliqua alia a Sede Apostolica vei a nobis quibusve aliis personis super predictis decimis instrumenta impetrasse conperiretur tam in illicito fundata principio iurisque alieni in preiudicium veritate fraudata im­petrata, cassa et irrita relinquentes ac volentes in hac parte sibi posse minimé suffragari, fore eiusdem Vesprimiensis ecclesie confitemur. Nec dissimilis (!) auctoritate nostre potentie sepedicte Vesprimiensi ecclesie

Next

/
Thumbnails
Contents