Budapest történetének okleveles emlékei. Monumenta diplomatica civitatis Budapest. Csánky [!] Dezső gyűjtését kiegészítette és sajtó alá rendezte Gárdonyi Albert I. (1148-1301). (Budapest, 1936.)
confectis plenius dicitur contineri. Nos itaque vestris supplicationibus inclinati concessionem huiusmodi, sicut pie ac provide facta est, ratam et gratam habentes eam auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo etc. Si quis autem etc. Dátum Perusii, idibus Septembris, pontificatus nostri anno primo. Eisdem litteris Johannes clericus Anconitanus, procurator venerabilis patris . . . episcopi Vesprimiensis ... in audientia publica contradixit. Quas tandem ea conditione absolvit, quod nullum eidem ... episcopo seu iure (!) suo, si quid habét in prefatis sancti Gerardi, [sancti Andree et sancti Martini] ecclesiis, per predictas litteras preiudicium generetur et ad ipsum quoad huiusmodi ius eedem littere aliqualiter extendantur, quod pars altéra coram nobis. In cuius rei litteras fieri fecimus et nostro sigillo muniri. Dátum Perusii, XV. Kalendas Octobris, pontificatus domini Clementis pape IV. anno primo. Eredetije hártyára írva, pecsét nélkül, a veszprémi káptalan magánlevéltárában »Epp. Littere mance nr. 3.« alatt. IV. Kelemen pápa bulláját 1. Monumenta episcopatus Vesprimiensis I. 151. 1. ~77~| 1265. István ifjabb király a margitszigeti kolostort, melynek kebelében nővére és leánya apácaéletet élnek, azon kiváltságban részesíti, hogy a kolostor népeit minden adózástól felmenti. Stephanus Dei gratia iunior rex Hungarie, dux Transsilvanus, dominus Cumanorum, omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in eo, qui regibus dat salutem. Pie mentis desiderium ac laudande deliberationis diffinitionem religiosique propositi puritatem celsitudinis regie congruis favoribus intelligit attollendas, qui ad hoc reges super gentes et regna constitutos a Domino considerat, ut evellent et dissipent noxia et virtutum seminaria animarum profectibus oportuna edificent atque plantent. Cordi igitur debet esse regibus atque cure, ut ea, que pro quiete religiose conversationis sunt disposita, nec ipsorum regum dissimulatio negligat, nec aliorum plectibilis possit presumptio perturbare. Proinde cum nos gloriosam et intemeratam Virginem Mariam, que regni nostri speciális extitit domina et patrona, intendamus totis sincere mentis affectibus honorare et ut reverentie, quam erga ipsam nostram Dominam Virginem gerimus Gloriosam, exhibeamus expressius argumentum, uni-