Budapest történetének okleveles emlékei. Monumenta diplomatica civitatis Budapest. Csánky [!] Dezső gyűjtését kiegészítette és sajtó alá rendezte Gárdonyi Albert I. (1148-1301). (Budapest, 1936.)

gy 1265. április 1. IV. Béla király Komárom falut Walter comes kamaraispánnak adományozza s egyúttal lakóinak ugyanazt a szabadságot adja, mint aminőt a pestújhegyi vár polgárai élveznek. Bela Dei gratia Hungarie, Dalmatie, Croatie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie Cumanieque rex omnibus tam presentibus quam futuris pre­sentes litteras inspecturis salutem in omnium Salvatore. Quia in lata gente glória regis existit, ideo regiam maiestatem non solum moribus augere suam expedit dignitatem, verum etiam largitionum munificentia, maximé in subiectos, omnibus excellentius anteferri. Ad universorum igitur notitiam harum serie volumus pervenire, quod cum castrum de Kamaron a Wluelino, Oltmano et Neklino judeis, filiis videlicet Henel, condam comitis camere nostre, ad manus nostras remansisset pro magna summa pecunie, ex administratione camere fisco regio debite, nosque idem castrum Waltero, comiti camere nostre pro eadem magna summa pecunie dedissemus et statuissemus perpetuo possidendum, idem comes Walterus non abscondens talentum, iustis laboribus et studiis acquisitum, sed in lucem proferens et in opus in honorem sublimitatis regie et regni decorem, utpote regni fidelis, illud idem castrum magnopere studuit suis sumptibus adornare, nobis nichilominus humiliter supplicando, ut ad bonum statum eiusdem castri invigilare et adicere, quod sua possibilitas non valebat, regia benignitate dignaremur. Nos itaque, qui ex officio suscepti regiminis in lance considerationis et iustitie metiri debemus merita et fidelitates omnium nostro regimini subiectorum, nec id omit­tere, quod etiam publice utile fuerat providere, eundem Valterum comitem munificentia regia ex animo prosequi cupientes villám Kamarun, quam nostri inhabitabant vdwornici, eidem castro propter sui situs adiacentiam plurimum opportunam cum omnibus utilitatibus suis, terris videlicet, fenetis, piscationibus et aliis iuribus predicto Waltero comiti ad ipsum castrum de Kamarun dedimus et contulimus perpetuo et pacifice possi­dendam, eosdem vdwornicos nostros transferentes alias de eadem. Et quia regum est proprium gaudere in multitudine populorum, ut ad ipsam villám securius et liberius hospites congregentur, hospitibus ad ipsam villám congregatis et congregari volentibus in futurum eandem per omnia concessimus libertatem, qua cives nostri de Novo Monté Pesthiensi gra­tulantur. Ut igitur huius nostre donationis, concesse libertatis series robur obtineat perpetue firmitatis, nec per aliquem processu temporum valeat retractari, presentes litteras concessimus dupplicis sigilli nostri munimine

Next

/
Thumbnails
Contents