Budapest történetének okleveles emlékei. Monumenta diplomatica civitatis Budapest. Csánky [!] Dezső gyűjtését kiegészítette és sajtó alá rendezte Gárdonyi Albert I. (1148-1301). (Budapest, 1936.)
iurisdictio impediri valeat aut differri, et de quo in nostris literis fieri debeat mentio speciális. Dátum apud Urbem Veterem, Idibus Julii, anno tertio. A Registri Vaticani sorozat 29. kötetének 336. lapjáról, a vatikáni levéltárból. Theiner: Vetera monumenta I. k. 271—72. 11. 64 Orvieto, 1264. augusztus 23. IV. Orbán pápa meghagyja az esztergomi prépostnak, hogy Egyed győregyházmegyei papot, aki Xistus mesterrel együtt követségben járt a pápai udvarnál, vétesse fel a budai kanonokok közé. Preposito ecclesie sancti Georgii Strigoniensis. Apostolice benignitatis affectum potissime circa illos debemus exponere, de quibus evidentie claritas innuit, quod sint digni speciali gratia et honore. Cum itaque, sicut dilectus filius magister Xistus capellanus noster, clericus et nuntius karissimorum in Christo filiorum nostrorum Bele regis et regine Vngarie illustrium asseruit, dilectus filius Egidius, presbyter Jauriensis diocesis, secum cum ipsorum regis et regine obsequiis ad Apostolicam Sedem accesserit et propter hoc non modicum laboravit ac etiam commendatus de honestate morum etvite, necnon baronum scientia,nondum sit assecutus beneficium ecclesiasticum, de quo possit commode sustentari: nos eundem presbyterum obtentu dictorum regis et regine paterna benevolentia prosequentes dicto titulo mandamus, quatenus presbyterum ipsum, si est ydoneus, in ecclesia Budensi, Vesprimiensis diocesis, dummodo pro alio in eadem ecclesia nondum direxerimus scripta nostra, faciatis auctoritate nostra per te vei per alium in canonicum et fratrem recipi ac sibi de prebenda, si que in ecclesia ipsa vacat ad presens vei quam cito se facultas obtulerit, providere procures. Non obstante statuto de certo canonicorum numero iuramento vei confirmatione apostolica seu quacunque firmitate vallató, aut si dilectis filiis preposito et capitulo eiusdem ecclesie, ad quos canonicorum institutio in ea dicitur pertinere, a Sede Apostolica sit indultum, quod ad receptionem et provisionem alicuius minimé teneantur, quodque ad id compelli vei suspendi aut interdici seu excommunicari non possint, et quod alius nequeat prebendis ad eorum collationem spectantibus aliquibus provideri per ipsius sedis