Haan Lajos–Zsilinszky Mihály: Békésmegyei oklevéltár számos, hazánk beltörténetére vonatkozó adatokkal – Monumenta diplomatica comitatus Békesiensis. (Budapest, 1877.)
in omnium Salvatore. Ad imiversorum notitiam harum serie volumus pervenire, quod prudens vir Johannes Judex parvus íilius Laurencii de vieo sancti spiritus in persona providae dominae Anastasiae vocatae relictae Petri dicti Buga nunc vero coniugis suae nostram veniendo in presentiam exhibuit et presentavit nobis quoddam Registrum testamentale super ultima testamentaria dispositione eiusdem Petri dicti Buga confectuin, sub quibusdam quatuor sigillis reclusum adducendo secum pro maiorerei evidentia discretum virum Ladislaum presbyterum iilium Poller ac providos viros Nicolaum iilium Abrahae de vico Zombathel, Ladislaum iilium Pauli et Blasium dictum Lessy de vico Sumus, quos nos ad sancta Dei evangelia iurare faciendo super legatione testamentaria prefati Petri dicti Buga requisitos habendo, iidem nobis prestito dicto iuramento parili voce concordique testificatione dixerunt, quod prout tenor registri infra habiti continet, prefatus Petrus dictus Buga suum ultimátum condidisset testamentum. Supplicauit igitur nobis prefatus Johannes Judex ut tenorem Registri predicti de verbo ad verbum transscribi nostroque Sigillo redigi faciendo eedem Anastasiae coniugi suae dare et concedere dignaremur. Ouius Registri tenor is est. In nomiue Domini amen. Anno Christi nativitatis eiusdem Millesimo Quadringentesimo secundo Ego Petrus Buga dictus Civis Oivitatis varadiensis licet eger corpore mente tamen per omnia sanus coram honestis et probis viris Petro filio Johannis Judice Oivitatis, Andrea Sartore, Nicolao filio Abrahae, Ladislao Sartore, Johanne Siculo, Thoma Litterato, Ladislao presbytero et Blasio Lessy dicto feria secunda proxima post festum visitationis Mariae virginis gloriosae talem condo de bonis meis a Deo mihi collatis testamentum. Item primo rectam ét coequalem partém possessionis meae A p a t h y vocatae in C omitatu de Zarand habitam hereditario me concernentem lego et committo Benedicto filio Ladislai Judicis predictae civitatis varadiensis et Emerico filio Andreae, alteram vero medietatem eiusdem possessionis Apathy titulo inpignoraticio me concernentem lego et comitto filiabus et dominae Anastasiae coniugi meis dilectis perpetue. Item omnia alia bona mea mobilia et immobilia quovis nominis voeabulo vocitata modo simili lego filiabus et coniugi meis dilectis .similiter perpetuo heredum per heredes tali condicione. interposita, quod si Deo volente, cuius nutu omnia consistunt, ipsis filiabus meis mori et ab hac vita migrare ante ipsam dominam Anastasiam coniugem meam contingeret, extunc dicta portio possessionaria impignoraticia et cetera bonamea mobilia et immobilia quovis nomine vocitata in ipsam dominam coniugem meam devolventur et redundantur perpetue heredum per heredes. Nos igitur supplicationibus eiusdem Johannis •Judicis favorabiliter inclinati prescriptum Registrum testamentale