Haan Lajos–Zsilinszky Mihály: Békésmegyei oklevéltár számos, hazánk beltörténetére vonatkozó adatokkal – Monumenta diplomatica comitatus Békesiensis. (Budapest, 1877.)
Zaránd és Békés vármegye nemessége bizonyítja, hogy Kerekház máskép Kenderes, mely most a kunok kezén van, a Bői nemesek ősi birtoka. 1397 eszt. Universitas comitatuum Zaránd et Békés testatur, possessionem Kerekház alias Kender us, quam nunc Cumani tenent. esse possessionem aviticam familiae de Bew. Simand An, 1397. Nos Detricus Bevbek de Pelsewcli regni Hungarie Palatínus Memorie comendamus, Quod in congregacione nostra generáli universitatis nobilium de Zarand et de Bekes comitatuum feria secunda proxima ante festura beatorum Simonis et Jude Apostolorum prope villám Syman d celebrata, Yalentinus filius Petri de Bew in sua ac Michaelis dicti Cantor, Petri filii Joannis, Andree et Pauli filiorum Sebes de eadem personis de medio aliorum exsurgendo proposuit eo modo, quomodo possessio Kerek ház alio nomine Kenderus vocata nunc apud manus Dominici et Valentini filiorum Johannis, filii Petri ac Laurencii et Layos filiorum Blasii filii Sebes Comanorum habita semper et ab antiquo predecessoribus eorum titulo Juris hereditarii pertinuisset et nunc etiam eadem sub eodem titulo debet pertinere et bee Vicecomisibus, Judicibusque Nobilium ac Juratis assessoribus predictorum de Zarand et de Bekes Comitatuum constaret evidenter, petens nos preCum cum instantia, ut iidem Vicecomites, Judices Nobilium Iuratique assessores qnalem de premissis scirent per nos requisiti faterentur veritatem Cumque nos eosdem vicecomites Judices nobilium Juratosque assessores super premissis requisitos habuissemus, iidem ad iidem eorum deo debitam, fidelitatemque dno nostro regi et suo sacro diademati conservandam tacto dominice crucis ligDO nobis concorditer taliter affirmarunt, quod ipsa possessio Kenderus sua ipsorum et predecessorum dictorum nobilium de Bew fuisset hereditaria. Sed quomodo eandem predicti Comani possiderent et quomodo eadem ab ipso Valentino filio Petri de Bew et aliis fratribus suis fuisset alienata ignorarent. In cuius affirmacionis testimonium presentes literas nostras patentes eidem Valentino et aliis nobilibus de dLcta Bew duximus conedendas comuni Justitia suadente Dátum duodecimo dic congregacionis nostre predicte in loco memorato Anno Dni Millesimo CCCL Nonagesimo Septimo. * Eredetije a m. k. kam. levéltárban. Haan Lajos,