Haan Lajos–Zsilinszky Mihály: Békésmegyei oklevéltár számos, hazánk beltörténetére vonatkozó adatokkal – Monumenta diplomatica comitatus Békesiensis. (Budapest, 1877.)
Samusházi János és István, a váradi káptalan előtt Varsánon lévő részbirtokukat Berend fiának, Mártonnak, örök áron eladják. 1342 eszt. Joannes et Stephanus de Samusháza portion em sitarn possess. in Yossian Martino filio Berend coram capitido varadiensi perennaliter vendunt an. 1342. Capitulum ecclesie varadiensis omnibus Christi fidelibus íam presentibus, quam futuris presentium notitiam habituris Salutem in omnium Salvatore. Ne memorie iniurietur oblivio et res clara presentibus obscura reddatur futuris, humana reperit prudentia et recta dictavit ratio facta temporalia scriptis inserere publicis ne de memoriali horainum cellula effluant cum temporum labitudine sed potius sint perpetuo durantia. Proinde ad universorum notitiam tam presentium, quam futurorum harum serie volumus esse manifestum, quod accedentibus ad nostram presentiam Johanne et Stephano filiis Demetrii nobilibus de Samushaza de Comitatu de Zarand ab una, parte vero ab alia Magistro Martino filio Berend confessum exstitit per cosdem Johannem et Stephanum íilios Demetrii coram nobis viva voce spontaneaque voluntate, dictum et relatum, quod urgente necessitate portionem eorum quam haberent in possessione Yosijan vocata in codem Comitatu de Zarand existentem, titulo emptionis ad cosdem pertinentem cum omnibus utilitatibus, et pertinentiis suis universis scilicet terris arabilibus silvis, nemoribus, pratis, aquis et locis molendinorum, et aliis utilitatibus, si que forent vei esse possent in futurum sub antiquis limitationibus metisque eidem Magistro Martino íilio Berend et per eundem suis heredibus heredumque suorum successoribus pro viginti quinque maivis fini argenti plene solutis et receptis ab eis vendidissent et vendiderunt coram nobis perpetuo et irrevocabiliter possidendam, te'nendam pariter et babendam DUIIO dominio in perpetuum pro se ipsis et suis posteritatibus deinceps reservato in eadem, sed toturn ius eiusdem in eundem Magistrum Martinum et suos suc-cessores transferendo tamquam veros domiúos et legitimos possessores Assumpmentes nicbilominus et obligantes se iidem Johannes et Stephanus íilii Demetrii ac suas posteritates ratione memorate portionis possessionarie quam dumtaxat nunc possidebant ipsum Magistrum Martinum cum suis heredibus temporum in successu ab omnibus molestare et inquietare volentibus expedire propriis laboribus et expensis