Haan Lajos–Zsilinszky Mihály: Békésmegyei oklevéltár számos, hazánk beltörténetére vonatkozó adatokkal – Monumenta diplomatica comitatus Békesiensis. (Budapest, 1877.)

Az orodi káptalan előtt Varsányi Jakab és fiai, Keszi, Páli és Mátyásvarsán nevíi birtokaikra nézve Varsányi Markai és fiaival kiegyeznek. 1838 eszt. Jacobus de Wossan unacum filiis suis super possessio­nibus Keszi, Páli et Mátyásvarsan cum Marco de Wossan eiusque filiis coram capiiulo crodiensi amicabilUer transi­gunt. An. 1338. Nos Capitulum ecclesie orodiensis tenore presencium signifi­camus quibus expedit universis, quod Jacobus, filius Pauli de Wossan unacum Ladislao, Paulo et Stephano filiis suis ab una, Mar­cus filius Petri, filii eiusdem Pauli de eadem Wossan pro se per­sonaliter et pro Bartolomeo, Stephano et Petro filiis suis parte ab altéra coram nobis constituti, viva voce, sana mente spontaneaque ipsorum voluntate talem inter se eonvencionem et fórum fecisse et ordinasse retulerunt. Quod quia predictus Jacobus filius Pauli quas­dam possessiones ipsorum hereditarias Kezj et Paly voeatas in co­mitatu de Zarand existentes pro excessibus et culpis suis propriis in perpetuum amisisset et alienasset. Ob hoc idem Jacobus quan­dam possessionem ipsorum Mathyas Wossana vocatam in dicto co­mitatu ex istentem a Been et Mathia per predictos Petrum et Ja­cobum empcionis titulo comparatam pro commutacione seu concam­bio et emptione ipsarum possessionum Kezy et Paly vocatarum cum utilitatibus suis universis et attinencys prefato Marco filio Petri et per eum suis heredibus liereduinve successoribus dedisset iure per­petuo et irrevocabiliter possidendam, tenendam pariter et habendam, tali obligacionis nodulo interserto, quod si que parcium vei cogna­torum carundem parcium iamdictam ordinacionem non tolleraret, et ütem aut materiam alicuius quescionis temporum curriculo sus­citaret, extunc parti ipsam convencionem inviolabiliter observanti, ante litis ingressum quinquaginta Marcas denariorum sine parte iudicis solvere teneretur. In cuius rei testimonium litteras conces­simus patentes appensione sigilli nostri a tergo commanitas, pre­sentes autem quandocunque ad nos reportate fuerint in nostrum redigi faciemus privilégium. Dátum sexta feria proxima ante Roga­ciones. Anno domini ML CCO^ XXX£= octavo. A gr. Zicliyek családi levéltárából. Haan Lajo s.

Next

/
Thumbnails
Contents