Iványi Béla: Bártfa szabad királyi város levéltára. 1319-1526. (Budapest, 1910.)

commissio propria domini regis Wladislaus, Dei gratia rex Hungarie et Bohemie etc. Reli­giosis dominabus sanctimonialibus in Insula leporum degen­tibus salutem et gratiam. Quamvis omnes libere civitates nostre et ex consequenti etiam civitas nostra Bathfensis, que de eisdem una esse censetur, cives et inhabitatores eiusdem tani vigore efficacissimorum privilegiorum suorum, que superinde a divis condam regibus habent, quam etiam ex universali con­stitutione et ordinatione regnicolarum nostrorum per eosdem in proxima preterita diéta festi beati Georgii martiris, ut scitis, superinde facta, ab omni solutione tributorum et theloneorum per totum hoc regnum nostrum ubivis exigi soiitorum exempti et supportati habeantur et huiusmodi exemtio, ut ab eisdem civibus nostris accepimus, ipsis hactenus ubivis et per quos­cunque tributarios in hoc regno nostro ad plénum observata etiam extiterit. Verum tamen, prout ex querimoniis eorundem civium nostrorum intelleximus, vos et consequenter officialis et tributarii vestri in loco tributi in Pesth exigi soliti constituti. contra huiusmodi privilegia atque etiam constitutionem regni­colarum, prefatos cives nostros plurimum impedirent et his exactis diebus propter non solutionem huiusmodi tributi certa etiam pignora ab eis recepissent et usque modo illa apud se indebite conservantes, eisdem civibus nostris restituere non curassent in damnum et preiudicium eorundem manifestum. Quia autem nos nullomodo volumus ipsos cives nostros post­quam iidem premisso modo per regnicolas nostros, atque etiam vigore vetustissimorum privilegiorum suorum exempti sunt contra illa impediri seu turbari, mandamus idcirco vobis harum serie firmiter, quatinus statim acceptis presentibus, imprimis et ante omnia dicta pignora ab ipsis civibus nostris huius rei ut prefertur pretextu ablata eisdem integre restitui facere, de ceteroque eosdem vei alterum ipsorum contra huiusmodi ordinationem regnicolarum ac contenta privilegiorum suorum cum huiusmodi solutione 1) tributi impedire turbare aut damni­ficare nullomodo presumatis, sed eosdem illibate semper con­servare et conservari facere módis omnibus debeatis et tenea­mini et aliud nullomodo facere audeatis presentibus perlectis exhibenti restitutis. Dátum Bude feria tercia proxima post festum beati Laurencii martiris, anno Domini millesimo quin­gentesimo. Eredetije papiroson, alul a királynak töredékes vörös viasz pecsét­jével. 3523. 1500. augusztus 13. Bjecz. János molnár, bjeczi városi tanácsnok levele Rauber András bártfai bíróhoz, melyben kéri, hogy a Scholcz Márton ') E három szó a szövegben kétszer van írva.

Next

/
Thumbnails
Contents