Iványi Béla: Bártfa szabad királyi város levéltára. 1319-1526. (Budapest, 1910.)
obsidet totam vallem Spoletanee usque Nervye prope Romám, ex adverso vero, ut veraciter famatur, dominus apostolicus tres cardinales, qui tenebant partém regis Francié, mancipavit, populusque domini „ apostoliéi multus et inordinatus residet in Roma et in finibus eius, habetque sibi adherentes dominum prepotentem nomine Duca, qui regnum Napolye regit cum certis cardinalibus et ducibus, qui similiter habent populum magnum qui ex utraque parte desolaverunt et devastaverunt totam terram Italie. Audivi pro certo veneto, ab uno mercatore potenti, qui habét Romé bancum, quod iste populus violenter {irruit ?) domos et bancos et recipiunt omnia, tam mercimonia, quam alia bona et quod ita magna caristia est Romé, quod vix unus pro sex margretis panes siccos ad saturitatem liabere potest. Et iste populus tam in littore maris, quam etiam in mari et in omnibus viis et semitis omnes utriusque sexus homines, tam peregrinos, quarn alios, mutilant, transigunt, depredant et spoliant ac lingwas excidunt. Nam Petrus Thwrzo mihi prope Koneglanum terciusmet cum quodam famulo episcopi Vespremiensis obvium dedit, qui mihi inter cetera dixit, quod ipsuin in redeundo de Roma in medio Florencie captivaverunt et inter alias penas eundem crucifixerunt et ab eodem in valore 134 fl. receperunt, ipsumque cum suis per quinque dies captum tenuerunt. Et si non habuisset literas regie maiestatis, nec eq(u)os, nec vestimenta sibi restituissent. Post hec sequenti die obvium habui quendam reverendum episcopum suffraganeum ecclesie Baciensis monachum cum alio monacho, qui pie consulendo dixit : 0 fráter carissime, rogo vos propter Deum, revertemini et nolite caput vestrum portare ad macellos et sponte intrare mortem, quia vos privabimini omnibus vestris bonis et vita, quia populus est illic diabolicus, nam ego acriter et miserabiliter despoliatus sum et percussus, ymo salva honestate et in posterioribus meis quesierunt pecunias, multis tribulationibus me afficientes. Postea Venetis venerunt nuncii domini episcopi Salczpurgensis, unus doctor et altér prepositus cum quatvor famulis, qui omnes in tantum despoliati sunt, quod unum denarium non habuerunt, tandem Venetis unus civis eisdem, me presente, mutuavit C fl., nec tamen Romám poterunt pervenire, sed sic spoliati redierunt. Item unus discretus sacerdos cum IX honestis personis de Slezia de civitate Nisna inter Ferrariam et Bononiam privati sunt IIII c. fl., et miserabiliter redierunt. Item de Transsilwania spirituales et seculares in numero 70 II (72) inter Anchonam et Sanctam Mariam de Loreto omnes spoliati redierunt, his et huiuscemodi novitatibus auditis et pro certo compertis, omnes socii itineris mei, viri satis idonei de Pozon, omnes Venetis reversi sunt. Et etiam de Themeswár XXVIII. reversi sunt, de Kremp^icia, de Iványi: Bártfa város levéltára. 30