Iványi Béla: Bártfa szabad királyi város levéltára. 1319-1526. (Budapest, 1910.)

ivit ad eundem Nicolaum theoloneatorem ad solvendum theolo­neum premissum, qui eundem interrogavit, quid ducis, aut quantum aut cuius valoris ? et ipse ex adverso respondit, tan­tum sal pro duobus florenis, insuper idem theoloneator subiunxit hahesne magis aliquid ? et ipse: non habeo, rursumque ipsum primo secundo tercio et quarto interrogavit, habesne adhuc aliquid aliud ? et ipse insuper omnia negavit et abiitve equitavit iter in suum. Ipse vero theoloniator in crastino in Stroze vei Strozna nuncupata villa equitavit et vidit in aliis vehiculis quin­que truncos dictos klodi, in quibus nescitur quid fűit an oleum vei alleca, et videns hoc ipsum retraxit in wlgo powsczyagnal, et ipse rursum subiunxit nichilominus adhuc unum bancum salis ibidem in hospitio apud hospitem habeo non debet michi neque equos recipere nec quitquam, qui quidem dixit, et ab isto banco ubi theoloneum dedisti et dum perprius negasti iam tibi et istum bancum salis recipiam et sic fideiussit illi et fideius­sorem constituit, quia pro eadem negatione suarum rerum alias thowarn negatione et indebita theolonei solutione unum florenum sibi exolvere debuit ad tempus deputatum et idem Symon eidem Nicolao quatuordecim grossos pecuniarum debebat, et predictum debitum quatvordecim grossorum idem Symon facietenus coram eodem Kolya hospite recog­novit, et sic dum exsolvere debuit florenum predictum, tunc idem Nicolaus ab ipso florenum non recepit sed sedecim grossos tantum, pro eodem theoloneo et huiusmodi culpa, quia suis cum rebus emptorialibus per theoloneum interrogatione neque solutione nulla facienda perequitavit et he contra iusticiam. Et si noster homo nostre terre in vestrave d. v. parte terre sic fecisset quod dampnum incideret, et istud debitum quatvordecim grossorum pecuniarum eadem instantia ab eodem recepit, ipso vero eundem nostrum concivem predictum pro floreno impedit. Nos pro tanto v. d. rogamus, quia nos cum debito testimonio iuratorum hominum hec percepimus civitatis nostre, ne aliquod detrimentum per inductionem et instigationem Symonis prefati liberumque et absolutum a termino et strepitibus iuridicis petimus emissurum iustitia mediante. Nos etiam vestris omnibus si necesse affuerit iustitiam exhibere curabimus. Dátum ex Bo­bowa raptissime feria sexta ante dominicam Oculi mei proxima, anno Domini millesimo quatringentesimo octvagesimo secundo Stanislaus advocatus et iurati civitatis Bobowa, ad beneplacita v. d. parati. Kívül: Prudentibus viris dominis N. advocato preconsuli et consulibus civitatis Bartífa amicis nostris grate dilectis. Eredetije papiroson, kívül Bobowa városnak fekete viaszba nyomott töredékes zárópecsétjével.

Next

/
Thumbnails
Contents