Gerevich Tibor–Jakubovics Emil–Berzeviczy Albert: Aragoniai Beatrix magyar királyné életére vonatkozó okiratok. (Budapest, 1914. Monumenta Hungariae Historica. Diplomata 39.)

illis rebus, quas aliquo modo intelligentiae et mutuae sin­ceritati et charitati, quam cum maiestate supradicta habemus obesse, aut aliquid scrupuli inter nos ponere posse iudica­veritis. Et quantum intellexeritis et operatus fueritis, nobis quamprimum denotate. Advisamus praeterea vos, serenissimum dominum Ferdinandum regem per ea, quae cuidam nostro secretano per quemdam eius secretarium dici fecit, desiderare facere matrimonium cum isto serenissimo domino rege Hungáriáé et per eundem regium secretarium nomine, ut ipse dixit, ipsius regiae maiestatis de opera et interpositione nostra requisiti sumus, operám ipsam et interpositionem nostram prompte offerri fecimus per ipsum secretarium nostrum, et a sua maiestate responsum expectamus. Quo habito vobis dabimus particulariorem notitiam. Hoc autem, quod vobis allatum est, ita vobis declaratum volumus, sicut nos id habui­mus, volentes, quod cum illis verbis, quae vobis apta visa fuerint, notifìcetis isti serenissimo regi, cum quo ad offi­cium nostrae benivolentiae pertinere iudicamus, quaecumque occurrunt, qualiacumque sint communicare. VII. 1465. május 25. A velenczei Tanács utasítása nápolyi követe számára, melyben a nápolyi uralkodóház és Mátyás király között létesítendő házassági összeköttetés előmozdítására való készségét nyilvánítja. Velenczei áll levéltár, Senato Secreta Deliberationi, reg°> 22, c t e- 87. MCCCCLXV, die XXV. Mai. Quod ad duas particularitates expositas per oratorem serenissimi regis Ferdinandi, pro quibus sumptus fűit re­spectus, videlicet circa intelligentiam inter nos habendam et circa interpositionem nuptiarum tractandarum inter maiesta­tem suam et regiam serenitatem Hungáriáé per medium nostrum, et caetera. Respondeatur : Quod sumus et per continua tempora esse intendimus verissimo amore et singulari benivolentia affecti serenissimo

Next

/
Thumbnails
Contents