Gerevich Tibor–Jakubovics Emil–Berzeviczy Albert: Aragoniai Beatrix magyar királyné életére vonatkozó okiratok. (Budapest, 1914. Monumenta Hungariae Historica. Diplomata 39.)

serenissimi domini regis Hungáriáé circa matrimonium bene disponi ad fìnem exoptatum mediante diligentia et sollici­tudine a vobis adhibita, adeo ut speremus per primas vestras litteras intelligere votivam conclusionem, quae si forte ad praesentium receptionem nondum facta fuisset, instantissime supplicabitis pontificiae sanctitati, dignetur iam tandem finem imponere huic causae, quae potius dici potest tangere Christianam rempublicam, quam serenissimum dominum regem Hungáriáé. Haec audiantur suggestiones nuntiorum sive fautorum domini Ludovici, 1 quoniam is principaliter insistit in illis rebus, quae secum ferunt per-, turbationem, scandalum et discrimen Christianae religionis. Et propterea pontificia beatitudo sicuti universalis est omnium Christianorum parens, ita suprema auctoritate et potestate utatur, in re tam importanti, amputetque omnia offendicula ac dilationes, sicuti omnino fieri expedit, et ut fiat, cupiunt omnes ii, qui Christianis rebus sunt affecti, inter quos princi­palissima est Christianissima maiestas Francorum. Oppor­tune autem hodie accepimus litteras ipsius Christianae maiestatis praesentibus alligatus ad pontifìciam sanctitatem directas in hac materia, sicuti ab exemplo introcluso vide­bitis. Volumusque et mandamus vobis, ut ipsas litteras sanctitati suae reddatis cum illis verbis, quae vobis videbuntur bene pertinentia ad consequendum effectum necessarium et a nobis vehementer optatum rationibus praedictis . ., CCLXXX. 1500. április 3. A Beatrix és Ulászló házassági pőrében a római Curia biztosai részéről kiadott s a per folyamában hozott végzéseket és a döntő ítéletet tar­talmazó okirat. A bécsi cs. és kir. udvari-, házi- és állami levéltárban. Universis et singulis Christi fìdelibus, quibus praesentes nostrae litterae praesentabuntur, Antoinotus 2 tituli sanctae 1 Lod. Sforza. 2 Pallavicini.

Next

/
Thumbnails
Contents