Gerevich Tibor–Jakubovics Emil–Berzeviczy Albert: Aragoniai Beatrix magyar királyné életére vonatkozó okiratok. (Budapest, 1914. Monumenta Hungariae Historica. Diplomata 39.)

cri .vii'. 1497. július 18. Beatrix királyné levele Esztergomból VI. Sándor pápához, melyben rész­vétét fejezi ki a gandiai herczeg halála fölött s követei útján hódolatát ajánlja föl. A velenczei Szt. Márk-könyvtár kézirataiból. Nuper ad me summo cum dolore allatum est de illustris domini ducis Gandiae 1 obitu, clari in primis ac dig­nissimi domini, qua quidem in re aliquid ad sanctitatem vestram quam primum litterarum dedissem, (ut si non con­solari) ac saltem levare moeroris accerbitatem (!) temtarem, nisi virtus et animi magnitudo sanctitatis vestrae perspecta et cognita mihi bene esset, quae tanta tamen firma est, ut mihi persuadeam nihil esse tam durum, tamquam accerbum, quid non ipsa fortiter, graviter, sapienterque ferat, super­vacuum esse censebam sanctitati vestrae, quae omni virtute ornata est, consolationem, aut affere, aut polliceri, quae et rerum et exemplorum et omnis denique vetustatis gnara et doctissima consolationem sibi ipsi adhibere sola potest, sed ut meae devotionis munus explerem, decrevi hunc praesen­tium exhibitorem, Ioannem Antonium de Molisio, ad sancti­tatem vestram mittere, simul cum magnifico Ioanni Mon­chayo, istic Romae residente, quibus iniunxi, ut eidem reverentiam exhibeant, aliquaque de hac re nomine meo sanctitati vestrae exponant, quam obsecro, dignetur ipsis fìdem habere, beatitudinem vestram ad multos annos feli­citer velere toto corde desidero, cui me humiliter commendo. Datum in castro Strigoniensi, die XVIII. mensis Iulii, anno domini MCCCCLXXXXVII. eiusdem vestrae devotissima filia Beatrix de Aragónia sanctitatis regina Hungáriáé, Bohemiaeque etc. Sanct. Secretarius. Czim : Sanctissimo in Christo patri et beatissimo domino, domino Alexandre divina Providentia sanctae Romanae ecclesiae pontifici maximo, domino et patri colendissimo. 1 luan Borgia, a pápa legidősebb fia, Gandia és Benevento lier­czege, ismeretlen tettesektől megöletett Rómában 1497 június 14-én éjjel. A közhit öcscsének, Cesarenak tulajdonította e tettet.

Next

/
Thumbnails
Contents