Gerevich Tibor–Jakubovics Emil–Berzeviczy Albert: Aragoniai Beatrix magyar királyné életére vonatkozó okiratok. (Budapest, 1914. Monumenta Hungariae Historica. Diplomata 39.)
miae, et dominus Petrus de Rosis et dominus Benedietus deVaythimler 1 declara veruni ipsis praelatis et baronibus Hungaris, quod libere certificare et assecurare deberent praedictam serenissimam Beatricem reginam de matrimonio praedicto nomine praefa-ti Wladislai regis et cum potestate eis data ab oratoribus praedictis, quod omnia, quae ipsi domini praelati et barones Hungari promitterent eidem serenissimae Beatrici de matrimonio perficiendo, inter ipsam Beatricem reginam et praenominatum Wlad.islaum regem, quod ipse serenissimus Wladislaus observaturus esset, ratumque, gratum et firmum haberet. Item sciendum est, qualiter praefatus Ioannes de Siimiberg, cancellarius Bohemiae, orator praefati Wladislai regis, ostendit mandatum speciale factum ab eodem YVladislao rege cum libera administratione et piena auctoritate contrahendi matrimonium cum praedicta serenissima Beatrice regina. Item sciendum est, qualiter ad maiorem roborationem, certitudinem et cautelam praedicti matrimonii contrahendi reverendus Ioannes, olim episcopus Waradiensis, nunc frater ordinis minorum, praesentavit et ostendit litteras manu propria serenissimi regis Wladislai scriptas, eiusque sigillo munitas, quibus plane declarabat, quod si pro contrahendo matrimonio cum praefata serenissima Beatrice regipa mandatum factum praedictis oratoribus suis non fuisset sufficiens, vel aliquod immineret dubium, quod domini praelati et barones Hungari libere eiusdem Wladislai regis nomine, promitterent affatae serenissimae Beatrici reginae dictum matrimonium perficiendum, in quibus vero litteris praedictus serenissimus Wladislaus rex dedit specialissimum etiam et plenum mandatum eisdem praelatis et baronibus Hungaris ad contrahendum praedictum matrimonium et omnia et singula faciendum, prout eis melius visum fuerit. Item sciendum est, qualiter ventillatis omnibus particulis opportunis, compositisque hinc inde tractatibus, praedicta serenissima regina ex praedictis multisque aliis causis annuit supplicationibus et precibus dominorum praelatorum et baronum et in praedictum matrimonium consensit, sicque 1 Más okirat szerint Weitmiillner. Aragoniai Beatrix.